P 74
[1] PETROS grece, latine dicitur durum, unde hec petra -e, quia dura est, unde hec petrella diminutivum et petrinus -a -um et petrosus –a -um [2] et hic Petrus, quia durus et firmus fuit in fide, vel Petrus dictus est a petra, idest a Christo, super quam fundata est ecclesia. [3] Et petra componitur cum selinum, quod est apium, et dicitur hoc petroselinum, quia sit simile apio, et nascitur in petris in montibus preruptis; [4] quod nos petrapium dicere possumus — selinum enim grece apium dicitur —, et est genus apii. Aliud genus est yposelinon, tertium oleoselinon. [5] Item a petra hic petro -nis; petrones sunt ea que abscinduntur de petris, sicut quisquilias dicimus inutilem materiam que abraditur de lignis quando dolantur.