P 72
[1] PESTI grece, latine humor dicitur, unde hec pestis, quidam morbus, quando scilicet membra dissolvuntur et putrescunt, vel dicitur pestis quasi pastis a pascendo, quia veluti incendium depascat dum descendit per totum corpus, et gignitur ex corrupto aere; [2] eadem et contagium dicitur et contagio a contingendo, quia quem tetigerit polluit, vel quia tactu unius descendit per omnes; [3] ipsa et inguina ab inguinum percussione, eadem et lues a labe vel luctu vel luendo dieta, que tanto acuta est ut non habeat spatium temporis quo vel vita speretur vel mors, sed repentinus morbus simul cum morte venit; [4] unde hec pesticula -e, pesticus -a -um et pestuosus -a -um, ambo pro peste plenus, unde pestuose -ius -me et hec pestuositas. [5] Et componitur cum lentos et dicitur pestilentus -a -um et hic et hec et hoc pestilens -tis, idest plenus peste, et utrumque comparatur -or -mus, [6] unde pestilente et pestilenter -ius -me adverbia et hec pestilentia, idem quod pestis, sed proprie pestis est proprium nomen illius morbi, pestilentia vero est id quod ex se effìcit, et inde dicitur pestilentia secundum quosdam quasi pastulentia, quia sicut incendium depascat dum descendit per totum corpus. [7] Item pestis componitur pestifer -a -um et hec tempestas -tis, et dicitur sic quasi tempus pestis; quandoque etiam tempestas dicitur tempus, et tunc derivatur tantum a tempore; [8] et inde tempesto -as, molestare, tempestate destruere, dissipare vel tempestatem facere, et tempestuosus -a -um, tempestate plenus, et comparatur, [9] unde tempestuose -ius -me adverbium et hec tempestuositas -tis.