P 58
[1] PENE, adverbium remissivum, idest fere, unde penitus adverbium intentivum, idest omnino, unde penitus -a -um, secretus, interior, intimus, unde dicitur penitus quasi pene intus vel potius quasi pan intus, idest totus intus; unde Martianus 'ut secum mundi penita permearet'; et comparatur -or -mus; [2] unde penite -ius -me adverbium et hii penates, idest domus interiores proprie, vel domestici et privati dei domibus presidentes, quos antiqui in domibus colebant et eorum ymagines in domo habebant, unde et dicti sunt penates quasi penes nos nati, et est ethimologia. [3] Item a penitus penetro -as, pertransire, perforare, penitus intrare vel pan, idest totus, intrare, et est ethimologia. [4] Unde hic et hec penetralis -e et hic et hec penetrabilis -e: quod penetrat vel aptum est penetrare, penetrale, quod penetratur vel aptum est penetrari, penetrabile; tamen ponitur quandoque unum pro alio, ut 'frigus penetrabile', idest aptum penetrare; [5] et hoc penetrale vel penetrai -lis, secreta camera, secretus et interior locus in domo vel in tempio ubi dabantur oracula, et dicitur a penitus vel penetro et ponitur quandoque pro domo; [6] et penetrabilis componitur impenetrabilis -le, impenetrabiliter. [7] Penetro componitur repenetro -as, suppenetro -as, et est activum cum suis compositis.