A 2
[1] Hec AURIS dicitur ab haurio eo quod hauriat sonum, vel auris quasi avide rapiens, et est ethimologia, non compositio; unde hec auricula -le diminutivum, a quo hic auricularis -ris et hoc auriculare, minimus digitus, ideo quia eo aurem purgamus; et adiective invenitur hic et hec auricularis et hoc -re: 'auricularis amicus', idest secretus; dicitur etiam auricularis res ad aurem pertinens; [2] et pro eodem auricularius -a -um, ut 'auricularis anulus' vel auricularius, qui in aure fertur, et hic auricularius secretus consiliator, et hec auricularia, que est secreta consiliatrix; [3] et ab aure auricus -a -um, idest res pertinens ad aures, sicut dicimus auricos pilos qui crescunt in aure; [4] et hic auriga -ge rector currus, ab aure et rego -gis vel ago -gis, quia regit equos freno quasi auris auditu; vel auriga ab ago et rego, quia agat et regat currum, vel auriga ab haurio quia haurit idest percutit equos iunctos, quod et hic aureas -atis dicitur, [5] et hec aurea -ee, idest frenum, eo quod circa aures ponatur; sic etiam dicimus hec oria -e pro freno, eo quod ori imponatur; et auritus -a -um magnas habens aures. [6] Auris componitur hec inauris -ris, idest anulus qui in aure perforata gestabatur; unde Plautus in Penulo (981) 'incedunt' inquit 'cum anulatis auribus'. [7] Et ab auris audio -dis -vi -tum, verbum activum, et dicitur audio quasi aurem do et est ethimologia, non compositio. Inde verbalia auditor, auditrix, auditio et hic auditus -tus -tui, et hoc audimen -nis pro eodem, et hic et hec audibilis et hoc -le, res que potest audiri, unde audibiliter adverbium; [8] et componitur inaudibilis -le, et similiter componitur auditus -a -um et fit inauditus -a -um; et a participio audiens fìt audienter, et hec audientia -e: 'rogo ut detis michi audientiam'; et ab audio hoc auditorium -ii, locus ubi Consilia et responsa audiuntur. [9] Audio componitur exaudio -is, unde exauditor, exauditrix, exauditio, exauditus -a -um, exaudibilis -le, exaudibiliter adverbium, et importat plus exaudire quam audire: est enim exaudire quod rogatur intelligere et ad effectum ducere; [10] componitur cum ob et fìt obaudio -is, idest male audire vel contra; invenitur etiam quandoque pro obedio, sed raro. [11] Et ex eisdem componitur obedio, idest circum audio vel undique; obediens enim paratus est audire; et inde obediens, quod comparatur -tior -simus; et hec obedientia -e; et componitur obediens cum in et fìt inobediens, quod similiter comparatur, unde inobedientia. [12] Item audio componitur cum sub et fìt subaudio idest subtus audio, idem quod aliquid non positum vel dictum subintelligere; et audio et sua composita sunt activa preter obedio. Item nota quod audio simul potest construi cum accusativo et ablativo, ut 'audio Virgilium ab ilio'. Item nota quod alii volunt auris fieri ab audio quasi audis.