Tasti di scelta rapida del sito: Menu principale | Corpo della pagina | Vai alla colonna di sinistra

Colonna con sottomenu di navigazione


immagine Dante

Contenuto della pagina


-
Menu di navigazione

Uguccione da Pisa
Derivationes

P 13

[1] PANDO -is -di passum, idest extendere, dicere, referre, manifestare, aperire. [2] Unde pandus -a -um, idest curvus; sed pandum est proprie quod dirigit capita in inferiorem partem, curvum quod in superiorem; omne tamen curvum potest esse pandum et e converso diversis respectibus; [3] unde pandulus -a -um, aliquantulum curvus; et componitur repandus -a -um, idest recurvus: quod acutum est, cum illud retunditur, repandum est; [4] et hic et hec et hoc pandox -cis, ebriosus vel gulosus, leccator, qui semper pandit ora propter escas; unde Ambrosius Super Egisippum in tertio 'sed eas que de cauponibus et pandocibus vitam agunt'; [5] unde hoc pandocium, idest leccacitas vel ebriositas vel taberna, caupona. [6] Item a pando hec Pandona -e, idest porta quedam apud Romam que semper pandebatur; et hic pandicularius -rii, idest homo hyans et toto corpore oscitans; [7] et hec panduca -ce, genus organi, unde Martianus 'panducam Egiptios attentare permisi'; [8] et pansus -a -um, apertus, extensus, diffusus, vel qui ambulat nudis pedibus; [9] et hec palma -e, quasi pansa et extensa, scilicet extensis digitis et explicatis, cui contrarius est pugnus, scilicet manus digitis contractis et clausis: est ergo palma extensa, pugnus clausus; [10] unde hec palmula -le diminutivum, et paimula extrema latitudo remi, quia extensa est ad modum palme; et palmula est instrumentum rusticorum in area cum tribus vel quattuor vel pluribus ramis, quia habeat ramos extensos sicut palma digitos; [11] et hic palmus -mi, quedam mensura, scilicet unius palme, unde hic palmulus diminutivum. [12] Item a palma hec palma -e, quedam arbor, quia manus victorum ea solet ornati et coronari, vel quia oppansis est ramis in modum palme hominis; est enim insigne victorie; [13] hanc Greci fenicem vocant, quia diu duret, ex nomine avis illius Arabie que multis annis vivere perhibetur. [14] Fructus autem eius dactili dicuntur a digitorum similitudine, quorum etiam nomina variantur. [15] Nam alii appellantur palmule, similes mirobalanis; alii tebaice, que et nicholai; alii mucales, quos Greci cariatos vocant. [16] Unde hic et hec palmalis -le; et hoc palmetum, locus ubi palme abundant et crescunt; [17] et palmosus -a -um, victoriosus, triumphalis, anicosus; et hoc palmarium, palme premium; et dicitur palma quasi pacis alma, quia a victoribus ferebatur, et est ethimologia. [18] Et hic palmes -tis, ramus vitis, dicitur a palma propter fecunditatem; [19] unde hic pampinus -ni, folium vitis quia a palmite pendeat; et hinc pampineus -a -um et pampinosus -a -um: pampineum quod totum est de pampinis, pampinosum quod pampinis plenum est; [20] et pampi-no -as, pampinos emittere vel pampinis implere; et componitur depampino -as, dispampino -as, expampino -as, omnia pro pampinos avellere. [21] Item a palma palmo -as, coronare; unde palmatus -a -um, coronatus. [22] Pando componitur dispando -is -di dispassum, extendere, diversis modis pandere; expando -is -di, extendere; propando -is, procul pandere, extendere; oppando -is, undique pandere, extendere; repando -is, recurvare vel claudere vel recludere; [23] unde repagulum -i, obex qui ad impedimentum opponitur, quia claudat et pandat iter. [24] Pando et eius composita omnia sunt activa et faciunt preteritum in -di et supinum in passum sine n, unde ibi 'expassis in cruce manibus'; sed et ibi et in multis aliis similibus invenitur n vitio scriptorum et idiotarum. [25] Hec enim tria verba, scilicet pando, pateo et patior, idem habent supinum; unde quidam 'pando facit passum, pateo, patior quoque passum: horum rite trium passum fore credo supinum'.