Tasti di scelta rapida del sito: Menu principale | Corpo della pagina | Vai alla colonna di sinistra

Colonna con sottomenu di navigazione


immagine Dante

Contenuto della pagina


-
Menu di navigazione

Uguccione da Pisa
Derivationes

A 196

[1] ANTE adverbium est, et signifìcat locum et tempus, antea solum tempus; et hic et hec anterior et hoc anterius, superlativum non habet; et antiquus -a -um, et est antiquus seculis, vetus annis; quod comparatur -quior -simus, unde antiquius et antiquitus adverbia, et hec antiquitas -tis, idest longitudo evi; et hic antiquarius -rii, qui antiqua habet in memoria vel scribit; et differt a librario, quia librarius dicitur qui nova et vetera scribit; antiquarius qui solum vetera; et antiquarius dicitur senex antiquus; et antiquo -quas, idest antiquum aliquid facere vel delere. [2] Item ab ante hii antes, horum antium, lapides et macerie que claudunt vineas, eo quod ante stent, unde et antes dicuntur quandoque extremi ordines vinearum, quia ante stent, et videtur esse compositum ab ante et sto. Item ab ante et telon, quod est longum, fit antela -le, cingulum illud quod ante pectus equi tenditur, sicut postela dicitur illud quod posterius tenditur sub cauda, vel dicitur antela quasi ante sellam et postela quasi post sellam; et secundum hoc potest dici sic quodlibet ornamentum equi ante vel retro, vel mantica que ante portatur vel retro. [3] Item ab ante hoc anterium -rii, idest prelium ante urbem factum, quod et aliter anteurbanum dicitur, et hec anteritas -tis idest antiquitas, et pluraliter hec antipagimenta -mentorum, valvarum ornamenta; [4] et ab ante et sto fit hic et hec antistes -stitis, idest sacerdos quasi ante stans pro populo, unde hoc antistitium -tii idest sacerdotium vel dominium, et hec antistita -e idest sacerdotissa, unde Cicero 'nobiles inquit 'mulieres atque illius fani antistite rem ad magisterium deferunt'; [5] et componitur cum testor et fit antestor -aris, idest ante iudices stare pro teste vel primo testati, et cum lux et fit antelucanus -a -um, surgens ante diem, unde anteluco -as, idest surgere ante diem; [6] et cum signum et fit antesignanus -i, idest primipilus, vexillifer; et cum cena et fit hoc antecenium -nii, et hec antecenia -ne, idest merenda, scilicet cibus qui ante cenam sumitur: merenda quasi vulgare est, sic tamen dieta quasi post meridiem edenda; et componitur cum capio et fit anticipo -as, idest preoccupo. [7] Item ab ante antea adverbium temporis; et notandum quod anti dicitur pro contra, unde et thesis, quod est positio, dicitur hec anti- theta -te, idest opposita locutio, unde Persius (i, 85-86) 'crimina rasis librat in antithetis', et ab eisdem hec antithesis -sis, contraria positio, sicut est in duobus primis versibus Boetii; et hic antichristus idest contra Christum; [8] antipos -podis, idest populus subterraneus contra nos habens pedes; et hec antiphona, idest contra Psalmum sonans, vel quia pars illius canitur ab una parte chori, alia ab altera, et dicitur ab anti, quod est contra, et phonos quod est sonus; unde paraphonista dicitur procantor, quasi parans phonos, idest sonos. [8] Item ab ante hec antica -e hostium anterius, sicut posterius posticum, unde quidam 'fallitur anticam qui me non dixerit esse, at nova sum vere: solve quid esse potest', et scripsit istos versus in hostio noviter facto; sed quandoque antica dicitur pars ecclesie, que dicitur trefuna, et venit ab anti pro contra. [9] Item ab anti hoc antidotum -ti, vel venenum, quia datur contra vitam, vel illud quod datur contra venenum, unde hic antidotarius -rii, liber quidam contra vitia compositus.