O 43
[1] ORIOR -eris vel -riris, idest nasci; et profertur secundum tertiam et quartam coniugationem; in infinito tamen tantum profertur secundum quartam, scilicet oriri et numquam ori; [2] et habet duplex supinum: ortum -tu, unde ortus -a -um, et oritum -tu, unde oriturus -a -um. [3] Et nota quod oritum -tu habet penultimam productam secundum quod est supinum verbi quarte coniugationis, et habet eandem correptam secundum quod est supinum verbi tertie coniugationis. [4] Et inde hic ortus -tus, idest nativitas, et oriundus -a -um nomen, idest natus vel nascendus, et hic ortus -ti, quia semper ibi aliquid oriatur et numquam sit sine fructu; [5] unde hic ortulus -li diminutivum; Ovidius (Walther 11152) 'ortulus iste brevis mitia poma gerit'; [6] et hinc hic ortilio -nis et hic ortulanus -ni, idest custos vel cultor orti. [7] Item ab orior hic oriens -tis pro orientali plaga mundi, unde orientalis -e, orientaliter. [8] Item ab orior hec origo -nis, unde origineus -a -um et originalis -e, originaliter. [9] Et per compositionem pluraliter hee aborigines -num, quod et in singulari dicitur aborigo; [10] et sunt aborigines superflui frutices qui non naturaliter sed vitiose in arboribus vel in campis nascuntur vel oriuntur: Cato 'ager' ait 'quem Volsci habuerunt plenus aboriginum fuit'; [11] et dicuntur aborigines quasi seorsum ab origine, non quia non habeant originem, sed quia non naturalem. [12] Item ex eisdem componitur et dicitur hic et hec aboriginis -e, idest rusticus, agrestis, ignobilis; unde Salustius (Catil. 6, 1) 'et cum his aborigines, agreste genus hominum'. [13] Et dicuntur aborigines quasi seorsum ab origine, non quia omnino careant origine, sed quia eorum origo ignoratur: non enim scribuntur genealogie rusticorum, nec traduntur memorie sicut genealogie nobilium. Et inde aborigineus -a -um. [14] Orior componitur adorior -reris vel -riris, adortus, idest valde vel iuxta oriri, vel invadere, aggredì; [15] aborior -reris vel riris, abortus, idest longe oriri vel oriendo exire; vel aboriri, non suo tempore oriri vel non naturaliter oriri, scilicet sine lege nascendi, sicut pueri et monstra faciunt qui ante tempus nascendi nascuntur vel que contra naturam nascuntur; [16] unde abortus -a -um, quia non oriatur sed aboriatur, idest non naturaliter ortus, [17] et inde abortivus -a -um, idest non suo, non recto tempore ortus, et hoc abortivum, id quod aboritur, et abortio -nis et abortio -is -ivi, idest abortivum facere. [18] Coorior -reris vel -riris, coortus, idest simul oriri; exorior -reris vel riris, -tus, idest extra oriri, unde hec exoria -e, idest nascentia; suborior -reris vel -riris, -tus, idest latenter vel post vel subtus oriri. [19] Orior et eius composita sunt deponentia et proferuntur tam secundum tertiam quam secundum quartana coniugationem, nisi in infinitivo qui profertur tantum secundum quartam, et faciunt supinum in ortum et oritum, sed usitatius in ortum: [20] similiter participia futuri temporis usitatiora sunt ab oritum quam ab ortum, e contrario participia preteriti temporis.