A 194
[1] ANNUS -ni, ab an quod est circum, quia volvitur quasi in circulo, vel ab Anna, dea anni. Inde anniculus -li diminutivum, sicut est annus lunaris, et anniculus -a -um, idest unius anni. Unde in Exodo 'erit agnus sine macula, masculus anniculus'. [2] Item ab annus annuus -a -um, et annuatim, singulis annis, unde hic et hec annualis et hoc -le, idest annuus, unde Iosephus in XVI libro 'cum augmentis annualibus exigebat', et inde annualiter adverbium, et hoc annuale -lis substantive, idem quod anniversarium, quod componitur ab annus et verto -tis, scilicet dies pro mortuis celebratus singulis annis. [3] Item ab annus hic et hec annalis et hoc -le, idest annuus, et hic annalis -lis, liber ubi facta anni scribebantur, et annosus -a -um, idest plenus annis, et comparatur -sior -simus, unde hec annositas -tis. [4] Item ab annus annuarius -a -um: annuaria officia idest singulorum annorum; et annotinus -a -um idest unius anni, unde Iosephus in VI libro Annalium 'arietem autem cum agno annotino in holocaustum offerebant', et hec annona quasi annova, eo quod singulis annis renovetur, et hec annaria -e, lex de anno facta; [5] et hec anus -nus -nui idest vetula, eo quod multos habeat annos, vel ab a quod est sine et nus quod est sensus, quasi sine sensu, unde anicula parva anus, et hec anitas -tis, idest vetustas, hic et hec anilis et hoc -le, unde aniliter adverbium et hec anilitas -tis, senectus, antiquitas. Item ab anus vel anicula aniculosus -a -um, idest anilis vel ridiculosus ad similitudinem verborum anuum. [6] Dicimus quoque hic anus -ni pro culo, similiter ab anno propter circulationem, unde in I libro Regum 'posuerunt super plaustrum capsellam, et similitudinem anorum', et inde hic anates -tis, idest morbus qui solet ano evenire, sicut contingit Phylisteis; [7] et hic anulus -li propter rotunditatem, vel dicitur anulus ab anno per diminutionem, quasi annulus idest circulus, quia in se redeat ut annus; et sunt genera anulorum: ungulus, samotracius et tinius. Ungulus est gemmatus, et dicitur sic quia sicut ungula carni, ita gemma anuli auro accingitur; samotracius aureus quidem, sed capitulo ferreo, a loco ita dictus; tinius purus est, primum in Bithinia factus, quam olim Thiniam vocabant. [8] Unde hic anellus -li, diminutivum, et anulatus -a -um, idest anulum habens, unde Plautus in Penulo (981) 'incedunt cum anulatis auribus'; et hic et hec anularis et hoc -re, quod pertinet ad anulum, et hic anularis -ris substantive, secundus digitus a minimo quia ibi frequenter ponitur anulus, et hic anularius -rii qui facit anulos, et hoc anularium -rii locus ubi fiunt anuli. [9] Anus componitur cum tergens et fit anutergium -gii, unde anus tergitur. Et nota quod quidam dicunt quod anulus non venit ab anus propter predictam causam, sed ob aliam. Fuit enim olim consuetudo quod, si aliquis esset homicida vel adulter, deferret simiam in collo, os suum ad culum simie tenens; sed quia hoc nimis erat obprobriosum, ideo fecerunt torquem rotundum quem in dedecus deferebant in digitis, et tunc nobiles ceperunt illum facere aureum vel argenteum, quod magis videbatur honori esse quam dedecori, [10] Et ex eo tempore inolevit consuetudo ut nobiles deferrent anulos, et ideo dicunt quidam quod anulus dictus est ab ano simie. Alii dicunt quod Prometheus fertur circumdedisse ferreum circulum digito lapide incluso; qua consuetudine homines usi, anulos habere ceperunt et postea gens cepit eos gestare in quarto digito a pollice, quia in eo vena est que usque ad cor pertingit, quam notandam et ornandam in aliquo insigni veteres putaverunt. [11] Item per compositionem a bis et annus dicitur bimus -a -um, idest duorum annorum, quasi bis annuus, et inde bimulus -a -um diminutivum, et hic bimatus -tus -tui, idest duorum annorum spatium; [12] et trimus -a -um, idest trium annorum quasi ter annuus, et trimatus -tus -tui, idest trium annorum spatium, et trimulus -a -um diminutivum; [13] quadrimus -a -um, idest quatuor annorum, unde Oratius in Odis 'deprome quadrimum Sabina merum diota', et inde quadrimatus -tus -tui, idest quatuor annorum spatium, et quadrimulus -a -um diminutivum. [14] Componitur quoque annus et fìt hic et hec biennis et hoc -ne, idest duorum annorum, unde hoc biennium -nii spatium duorum annorum, et hic et hec triennis et hoc -ne, unde hoc triennium -nii, et quadriennis, unde hoc quadriennium -nii, et quinquennis, unde hoc quinquennium -nii; [15] et sexennis unde hoc sexennium -nii, et septennis unde hoc septennium -nii, et octennis unde hoc octennium -nii, et novennis unde hoc novennium -nii, et decennis unde hoc decennium -nii, et undecennis unde hoc undecennium -nii, et duodecennis unde hoc duodecennium -nii. [16] Item annus componitur cum per et fìt hic et hec perennis et hoc -ne, idest iugis et quasi perpetuus, unde perenniter idest iugiter, et hec perennitas -tis idest iugitas, perpetuitas. [17] Item annus componitur cum hoc et dicitur homo, adverbium temporis, idest hoc anno, unde hornus -a -um et hornotinus -a -um in eodem sensu, idest huius anni, quasi unius anni; designat tamen tempus quandoque indeterminate.