Tasti di scelta rapida del sito: Menu principale | Corpo della pagina | Vai alla colonna di sinistra

Colonna con sottomenu di navigazione


immagine Dante

Contenuto della pagina


-
Menu di navigazione

Uguccione da Pisa
Derivationes

O 29

[1] ONOS vel on grece, latine dicitur asinus, et componitur cum ager vel agrios, quod est ferum vel agreste, et dicitur hic onager -gri, idest silvestris et ferus asinus; [2] et cum centaurus et dicitur hic onocentaurus, idest asinus immixtus homini, sic dictus quia media hominis specie media asini esse dicatur, sicut et yppocentauri dicuntur quia equorum et hominum natura coniuncta esse putatur. [3] Item ab onos hic onocrotalus vel onocrotalon, quedam avis, quia faciem gerit asini: nam sic dicitur stulta facies et obducta; vel onocrotalus grece, latine longum rostrum dicitur, et est avis, ut dicunt, similis cigno. [4] Item on dicitur totum vel omne; unde componitur Yperion, sicut supra diximus, et hinc etiam Deus dictus est On quia super omnia est, in omnibus est; [5] et inde secundum quosdam dicitur hic et hec omnis et hoc omne, quod magis videtur primitivum. [6] Omne ad multitudinem pertinet, totum ad magnitudinem; omne singularia contenta sub nomine cui adiungitur comprehendit distribuendo, sed totum partes singularis contenti sub nomine cui adiungitur comprehendit, [7] ut 'totus homo', idest totaliter acceptus, scilicet cum omnibus suis partibus, vel homo et quelibet pars hominis. [8] Unde omnino, adverbium intentivum, et per compositionem hic Omnipotens -tis, qui potest omnia, scilicet Deus, et hic Omnitenens -tis, idem; [9] et possunt per tria genera declinari: hic et hec et hoc omnipotens -tis, omnitenens -tis; unde hec omnipotentia -e, omnitenentia -e. [10] Item componitur cum morbus et dicitur hec omnimorbia -e, quedam herba sic dieta quia multis morbis subveniat.