Tasti di scelta rapida del sito: Menu principale | Corpo della pagina | Vai alla colonna di sinistra

Colonna con sottomenu di navigazione


immagine Dante

Contenuto della pagina


-
Menu di navigazione

Uguccione da Pisa
Derivationes

O 15

[1] OFI grece, latine dicitur serpens; unde hic ofites -tis, quidam parvus serpens multas et parvas habens maculas, et, ut dicunt, stellio est; unde Lucanus (9, 714) 'quam parvis pictus maculis Thebanus ophites'. [2] Unde et quidam lapis serpentium maculis similis dictus est ophytes. [3] Item ab ofì hic ofiulcus, idest serpentarius. Sic dictus fuit Esculapius qui in specie serpentis colebatur apud Romanos et cinctus serpente translatus fuit in celum. [4] Unde dicitur ofiulcus quasi serpentis custos, vel ofiulcus dicitur quasi serpens loquens. Legitur enim in fabulis quod quidam serpens locutus est cum Ope, uxore Saturni, et eam docuit usum serendi; [5] et per hunc volunt quidam intelligere serpentem qui Evam decepit, quia postquam peccavit sine agricultura vivere non potuit. [6] Item ab ofì quidam heretici dicti sunt Ofite, quasi serpentini, quia colunt serpentem, dicentes ipsum in paradiso induxisse virtutis cognitionem.