M 148
[1] MUS grece, latine dicitur terra; unde hec humus, ut derivatio sit ab ultima sillaba, sed de hac parte superius satis diximus. [2] Item a mus quod est terra dicitur hoc mustum, novum vinum, quia in se habeat terram et limum mixtum, [3] et hinc hic muscio -nis, quasi mustio, quia mustum bibat, idem et bibio; [4] et hoc mustacium, potus qui fìt ex musto et aliis potionibus; Iuvenalis 'causa nec est quare cenam et mustacia perdas'; et mustus -a -um, idest novus. [5] Item a mus quod est terra hec murena, quedam gemma, quam humorem sub terra putant densatum calore, unde et nomen sumpsit; [6] et hic mus -ris, quia sub terra facit suum cubile; unde hic musculus -li diminutivum, idest parvus mus. [7] Et musculus etiam dicitur curvum genus navigii; [8] et musculi dicuntur capita nervorum ex sanguine et nervis copulata, scilicet illa nodosa caro que est in tibiis et brachiis, et dicitur musculus a murium similitudine quia lateat in membris sicut mures sub terra, vel quia disposita est ad similitudinem muris: idem dicitur et lacertus. [9] In hac significatione invenitur a Palladio positum ubi docet eligere bonos equos, dicens quod pulcritudo et forma boni equi in his cognoscitur: [10] si corpus est vastum et solidum, latus longissimum, clunes rotunde et maxime, pectus late patens et totum corpus musculorum densitate nodosum, pes siccus, cornu concavum, altius calciatus. [11] Item musculi sunt coclee a quorum lacte concipiunt ostree, et dicuntur musculi quasi masculi, quia sunt masculi ostrearum et etiam balenarum: eorum enim coitu concipere balene perhibentur. [12] Et a musculus musculosus -a -um, idest fortis, lacertosus, plenus musculis, et comparatur; unde hec musculositas, fortitudo, plenitudo musculorum. [13] Item a mus hic musio -nis, quia muribus infestus sit: hunc vulgus captum a captura vocat; alii dicunt quia captat, idest videt: nam tanto acute cernit ut fulgore luminis noctis tenebras superet; [14] unde et a greco venit catus, idest ingeniosus, a kageste, vel catus quasi cautus; hunc vocant gatum corrupte. [15] Item a mus hoc musium, nidus muris, et murinus -a -um et hec muscerda, stercus muris, [16] et hic museraneus, animai perexiguum in Sardinia aranei forma et muris, quod et solifuga dicitur quia diem fugiat; vel dicitur museraneus quia eius morsu aranea interimitur. [17] Item a mus pro terra vel sorice hec musca -e, quasi muris esca, et est ethimologia; [18] unde muscula diminutivum, et muscosus -a -um et musculosus -a -um, plenus et abundans muscis; [19] unde hec muscositas et hec musculositas, abundantia et plenitudo muscarum. [20] Item a musca vel muscula hoc muscetum et hoc musculetum, focus ubi abundant musce, [21] et hoc muscarium vel muscularium pro eodem foco, vel pro multitudine muscarum, vel pro flabello quo muscas abigimus; et hic musco -nis, magna musca. [22] Item a mus hic murex -cis, eminens et acutum et preruptum et exesum saxum vel cacumen montis, unde et murex dicitur frutex vel virgultum asperum in acutis et preruptis montibus. [23] Et hinc hic murex dicitur quidam piscis, scilicet coclea maris, sic dieta ab acumine et asperitate: [24] que alio nomine conchilium dicitur vel a conca vel quia circumcisa ferro lacrimas purpurei coloris emittat ex quibus purpura tingitur; unde et ostrum appellatum est quia hec tinctura ex teste humore elicitur. [25] Et hinc murex sepe invenitur pro ipsa tinctura et sepe pro ipsa purpura. [26] Mus componitur cum lego et dicitur hic murilegus et hec murilega, idest catus vel cata, quia legit, idest colligit, mures; unde quidam 'murilegus bene scit cuius genorboda lambit'; [27] et cum scindo -is et dicitur hic muriscidus -di, homo ignavus et remissus et piger, ad nichil aliud utilis nisi ad mures scindendos, idest exeoriandos; unde Plautus in Epico 've tibi muriscide homo'; [28] et cum cedo -is et dicitur hic muricida -e, qui mures interfìcit; [29] et cum stringo et dicitur hec mustricula, instrumentum ad mures capiendos, dieta sic quia mures stringat; [30] et cum capio et dicitur hec muscipula -e, eadem deceptio ad mures capiendos, et ponitur generaliter pro qualibet deceptione, unde muscipulor -aris, idest decipere, et hinc muscipulator, idest deceptor; [31] et cum telon, quod est longum, et dicitur hec mustela -le, quasi mus longus. [32] Et sunt duo genera mustelarum: unum est silvestre, distans magnitudine, quod Greci ictidas vocant, alterum in domibus oberrans; falso opinantur qui dicunt mustelam ore concipere, aure partum effundere. [33] Unde mustelinus -a -um et hoc mustelarium, fovea mustele que et mustelium dicitur.