M 135
[1] MOROR -aris, verbum commune; unde hec mora -e: mora est que impedit, tarditas que impeditur; item mora in re, tarditas in homine. [2] Unde hec morula diminutivum, et Morosus -a -um, idest tardus, et comparatur; unde morose -sius -me adverbium, et hec morositas -tis. [3] Item a mora hec moracia -e, idest nux dura et diu servata, [4] et hic mos -ris, idest consuetudo, ut 'talis mos est in partibus nostris', idest talis consuetudo, et 'iste sequitur morem sue patrie', idest consuetudinem; [5] sed differunt quia mos est qui moram fecerit, unde et sic diffìnitur: [6] mos est longa consuetudo de moribus tracta tantummodo, vel mos est quedam lex vivendi nullo vinculo astricta, sive lex non scripta, sed tantum usu evi retenta, vel mos est vetusta et probata consuetudo, sive lex non scripta; [7] sed consuetudo est quoddam ius moribus institutum quod pro lege suscipitur cum lex deficit. [8] Item mos est virtus hominis, sed proprie in plurali hanc habet signifìcationem, ut 'iste habet mores', et proprie dicitur de bono sicut vitium de malo: [9] mali ergo mores non sunt mores sed vitia, et est ibi oppositio in adiecto sicut cum dicitur 'homo mortuus'. [10] Et inde hic mosculus -li et hic moscillus -li diminutiva, et morosus -a -um, lascivus, fastidiosus, superbus vel nobilis; Persius (6, 72) 'cum morosa vago singultiet inguine vena'; [11] potius morosus accipitur in mala signifìcatione quam in bona, quasi malos habens mores. [12] Item a mos moratus -a -um, moribus instructus et informatus, bonos habens mores; item moratus, secundum mores descriptus, idest secundum proprietates; unde Oratius (ars 319). [13] Mos componitur morigerar -aris -atus, idest bonos mores gerere, et morigerari, idest morem gerere, idest obedire, subesse, facete voluntatem alicuius: [14] ille enim gerit morem alicuius qui facit voluntatem eius, est ergo gerere morem alicui facere voluntatem eius; Ambrosius Super Egisippum 'videns mulier morigerari sibi virum'; et inde moriger -a -um, obediens. [15] Et nota quod mos -ris habet primam longam cum suis derivatis, sed mora cum suis habet primam brevem. [16] Moror componitur commoror -aris, demoror -aris, immoror -aris, idest valde morati vel morari intus; [17] remoror -aris, unde hec remora -e, idest mora, impedimentum; Livius 'quenam VOX gressui meo remoram fecit?'; [18] et hoc remoramen, idest mora vel impedimentum et proprie gressuum; Ovidius in IIII Metamorphoseos 'remoraminaque ipsa nocebant'. [19] Moror et eius composita sunt communia et corripiunt hanc sillabam scilicet moet sunt omnia fere eiusdem significationis: impedire, tardare, detinere, vel impediri, tardari, detineri; ponuntur tamen quandoque absolute pro consistere vel moram facere.