Tasti di scelta rapida del sito: Menu principale | Corpo della pagina | Vai alla colonna di sinistra

Colonna con sottomenu di navigazione


immagine Dante

Contenuto della pagina


-
Menu di navigazione

Uguccione da Pisa
Derivationes

M 132

[1] MONEO -es -ui -nitum; unde hoc monitorium, locus monentium, sicut scola ubi discipulos monemus et docemus, [2] et hic et hec monibilis -le, qui cito monetur, et hoc monimen -is et hoc monimentum -ti, per quod aliquid monemur et nobis reducitur ad memoriam: [3] unde ystorie dicuntur monimenta quia preterita nos monent et ad memoriam reducunt, et etiam indicia amoris, scilicet que nobis relinquuntur in signum amoris, dicuntur monimenta. [4] Item a moneo hoc monumentum, idest sepulcrum mortuorum, quia pertranseuntium mentes moneat ad hoc debere transire, vel quia moneat mentes ad defuncti memoriam; unde et dicitur monumentum et monimentum quasi monens mentem, sed est ethimologia. [5] Item a moneo hec moneta -e, quia monet ne qua fraus in metallo vel pondere sit; [6] unde hic monetarius et monetarius -a -um et hoc monetarium, locus monete, quod etiam hoc monesum dicitur, [7] et hec monedula -e, quedam avis que vulgo dicitur tacula, quasi monetula, quia cum aurum vel aliquam monetam invenerit aufert et occultat; Plautus8'4 'die me amiculam columbam vel catellum yrundinem vel monedulam'. [8] Item Moneta dieta est Iuno quia monuit Romanos per anserem, unde Lucanus 'numina castrensis miscebit fiamma Monete'. [9] Moneo componitur admoneo -es: monet qui precipit, admonet qui quod exciderat memorie reducit; item, monemus futura, admonemus presentia. [10] Commoneo -es, simul monere: monemus minores, commonemus pares, rogamus maiores. [11] Premoneo, permoneo, remoneo, submoneo, idest latenter vel parum vel post monere. Moneo est activum cum suis compositis et corripit hanc sillabarti mo-.