Tasti di scelta rapida del sito: Menu principale | Corpo della pagina | Vai alla colonna di sinistra

Colonna con sottomenu di navigazione


immagine Dante

Contenuto della pagina


-
Menu di navigazione

Uguccione da Pisa
Derivationes

M 107

[1] MINGO -is -xi mictum, idest urinare, urinam emittere; [2] unde mictim adverbium, et hic mictus -tus, unde micticius -a -um ut 'micticius liquor', vel quia mictui est similis vel quia eum mingimus. [3] Item a mingo mieto -as frequentativum, a quo mictito -as, aliud frequentativum. [4] Item a mingo minso -as, idest frequenter mingere; unde minsator, minsatio, et minsatilis -le, quod facile mingitur vel quod cito emingimus sicut nimis aquosum vel parum coctum, [5] et hoc minsatorium, locus vel vas ad mingendum, scilicet quod recipit urinam, et idem dicitur minsatorium quasi nimia minsatione tritum; et minsito -as, aliud frequentativum. [6] Item a mingo micturio -is meditativum, et ponitur simpliciter pro mingere; Iuvenalis (6, 309) 'noctibus hic ponunt lecticas, micturiunt hic'. [7] Item a mingo meio -is -it, idest mingere, et est defectivum et non habet amplius, scilicet meio -is -it et pluraliter meiunt; [8] preterito imperfecto meiebam -bas -bat -bamus -tis -bant; in preterito perfecto et plusquamperfecto omnino deficit; [9] futuro meiam -es -et et pluraliter -mus -tis -ient; imperativo meiat et pluraliter meiete; in subiunctivo meiat; infinitivo meiere; [10] et componitur immeio -is, intus vel intro meiere; Persius (6, 73) 'patricie immeiat vulve'. [11] Mingo componitur commingo -is, idest simul mingere vel madefacere mictu et deturpare: demingo -is, valde vel deorsum mingere, vel mictu perfundere et deturpare; emingo -is, extra mingere; [12] immingo -is; permingo -is, perfecte mingere vel mictu perfundere et deturpare; Oratius 'hunc perminxere calones'; remingo -is, iterum vel retro mingere. [13] Mingo et eius composita faciunt preteritum in -xi, et supinum in -ctum abiecta -n-, et omnia sunt neutra preter commingo, demingo, permingo, que sunt activa pro mictu deturpare vel perfundere.