A 17
[1] Hic AER dicitur ab a quod est sine et eris quod est lis, quasi sine lite per contrarium, quod omnimoda lis ventorum et fulminum sit in aere, vel ideo dicitur sine lite quia facile et sine lite cedat ferienti, vel dicitur aer apotoyapen, quia ferat terram et feratur ab ea; hic sub luna ex humidis exalationibus corporescit et ex se multas species reddit. Nam commotus ventum facit; vehementius concitatus, ignes et tonitrua; contractus, nubila; conspissatus, pluviam; congelatis nubibus, nivem; turbulentius et densius congelatis densis nubibus, grandinem; distentus efficit serenum. Nam aerem densum nubem esse, nubem raram factam et solutam aerem certuni est; [2] et inde aerius -a -um et aerinus,-utrumque possessivum; dicitur etiam aerius quandoque altus. [3] Et ab aer, secundum Rabanum, hec aranea -ee, eo quod ex aere nutriatur; et hic araneus invenitur et adiective araneus -a -um; vel ista deriventur ab Aragne, que fuit mutata in araneam; et hec yris -ris, arcus celestis, eo quod ab aere descendat ad terram; vel yris dicitur quasi eris quod est lis, quia semper mittatur ad litem et discordiam commotam vel commovendam. [4] Aer componitur cum pes et dicitur hic et hec et hoc aeripes -dis, idest aerios pedes habens idest veloces, ita quod in aere videatur sustentari et figi, non in terra. [5] Item ab aer hec yrundo -nis, quia non residens sed in aere capiat cibos et edat, quasi in aere edens, et hinc yrundineus -a -um et yrundininus -a -um in eodem sensu, et yrundininus etiam dicitur parvus fìlius yrundinis. [6] Item ab aer hec aura -re, quia motu aeris fìt aura, levis enim motus aeris est aura. Aura componitur cum agens et fìt auriga -ge, scilicet ductor currus, et dicitur sic quasi auram agens, idest impellens; in ipso enim cursu auram impellit; sed melius est ut componatur ab aure et ago -is, ut supra diximus. [7] Item aura dicitur splendor, unde aurora idest initium diei clarescentis, quia fulget, sive primus splendor aeris, quod grece eos dicitur, unde potius dicitur aurora quasi eorora, et aura pro splendore quasi eora; [8] et ab aura hoc aurum -ri, quia pre ceteris metallis fulget, vel ab orin, quod est servare, quia pre ceteris metallis servatur. [9] Alii dicunt quod ab aurum aurora fìt, quia habeat colorem auri. Et ab aurora auroro -as -are, idest illuminare; [10] et ab aurum hec aurata -te, quidam piscis qui in capite habet colorem similem auro, et aureus -a -um idest de auro; [11] unde aureolus -a -um, et hec aurugo -nis idest morbus regius, et aurugo est color sicut in pede accipitris; [12] et auro -as, quod componitur cum in et fìt inauro -as et cum de et fìt deauro -as, idest aurum alicui rei superponere; et a quolibet istorum veniunt verbalia. [13] Item aurum componitur cum lentos greco, quod signifìcat plenitudinem, et fìt aurulentus -a -um, idest plenus auro, et cum calcos, quod est es, et fìt auricalcum, quoddam genus metalli ex diversis metallis conflatum, sic dictum quia habet similitudinem auri et eris: auri in splendore, eris in duritia; vel componitur a calcos, quod est fex, quasi auri fex; [14] et cum fodio et dicitur aurifodina -ne, idest locus ubi foditur aurum; et cum scindo et fìt hic auriscidus -di, idest artifex qui scindit aurum; [15] et cum lego et fìt aurilegium, idest locus ubi reponitur aurum, scilicet thesaurus ubi legitur, idest colligitur, aurum; [16] et cum theca vel thesis, quod latine dicitur positio, et fìt thesaurus, idest positio auri, scilicet locus ubi reponitur; [17] et cum faber et fìt aurifaber -bri, et cum faciens et fìt hic et hec aurifex -cis, qui facit aurum, unde hoc aurificium, idest ipsum opus et exercitium quod fìt in auro, et hec aurificina -e, idest fabrica aurifìcum; [18] et componitur cum coma et fìt auricomus -a -um, qui habet aureas comas, ut fuit arbor Hesperidum; [19] et cum graphia, quod est scriptura, et fìt aurigraphia, idest aurea scriptura; inde hic aurigraphus, qui auream scripturam facit; [20] et cum pigmentum et fìt auripigmentum, unguentum habens colorem auri.