M 5
[1] Hic MACEDO -nis fuit quidam rex unde quedam terra dieta est Macedonia; [2] et hinc macedonius -a -um, et hic et hec Macedo -nis et hic et hec Macetes -tis gentilia; unde Lucanus (5, 2) 'in Macetum terras miscens adversa secundis'. [3] Item hic Macedonius fuit quidam Constantinopolitanus episcopus unde dicti sunt quidam heretici Macedoniani negantes divinum esse Spiritum Sanctum.