Tasti di scelta rapida del sito: Menu principale | Corpo della pagina | Vai alla colonna di sinistra

Colonna con sottomenu di navigazione


immagine Dante

Contenuto della pagina


-
Menu di navigazione

Uguccione da Pisa
Derivationes

M 2

[1] MACROS grece, latine dicitur longum; [2] unde hic mucro -nis, idest cuiuslibet teli acumen, et dicitur sic a longitudine, unde sepe invenitur pro gladio; et hec macera -e, gladius longus ex una parte acutus; et hec maceria -e: macerie dicuntur longi parietes quibus vinee vel aliud clauduntur; unde hic macerio -nis, idest maceriarum constructor. Macros componitur cum bios, quod est via, et inde dictus est Macrobius, quasi longa via, utpote de celo ad terram, quia tractatus eius a summa spera, que dicitur aplanos, describendo circulos planetarum et motus eorundem usque ad terram deducitur. [5] Macrobii etiam dicuntur quidam in India decem pedum staturam habentes. [6] Item componitur cum logos, quod est sermo, et dicitur hec macrologia -e, idest longus sermo, longa oratio, scilicet quedam figura que intercurrit cum eadem oratio superabundat.