Tasti di scelta rapida del sito: Menu principale | Corpo della pagina | Vai alla colonna di sinistra

Colonna con sottomenu di navigazione


immagine Dante

Contenuto della pagina


-
Menu di navigazione

Uguccione da Pisa
Derivationes

L 107

[1] LUSTRO -as, idest purgare, piare; et lustrare, idest circuire, circumdare; et lustrare, idest luminare, serenare. [2] Unde hoc lustrameli, idest purgatio vel circuitio vel luminatio, et hic et hec lustralis -le, idem et lustrabilis -le, quod potest facile lustrari; [3] item lustralis -le, quod lustrat vel aptum est ad lustrandum, idest purgandum vel circumdandum vel luminandum; unde Persius (2, 33-34) 'lustralibus ante salivis expiat', idest purgatoriis; [4] et hic lustricus -ci, unde Macrobius De Saturnalibus designans quid illud sit ait 'nonus dies nascentium lustricus dicitur'; et forte in tali die puer purgabatur apud gentiles; [5] et hic lustro -nis, ille qui vagus est et nil aliud agit nisi quod fora lustrat; [6] unde hec proluvies -ei et hoc proluvium, idest aquarum inundatio vel et hoc lustrum -i, idest spatium quinque annorum quia olim semper in fine quinquennii solebant lustrare civitatem et purgare, faciendo in circuitu civitatis amburbale: similiter faciebant circa agros. [7] Item lustrum dicitur obscurum latibulum ferarum, scilicet cubile ferarum; et lustrum dicitur lupanar meretricum et in utraque significatione dicitur a lustro -as per contrarium, quia parum illustratur. [8] Sunt ergo lustra ferarum et sunt lustra meretricum: lustra ferarum sunt earum obscura latibula vel cubilia in silvis, lustra meretricum sunt lupanaria in civitatibus vel suburbiis. [9] Lustro componitur collustro -as, idest simul lustrare; illustro -as, valde lustrare, illuminare, circumdare, purgare; unde hic et hec illustris -e, preclarus, nobilis, qui valde illustratur; [10] prelustro -as, pre aliis lustrare, unde hic et hec prelustris -e, preclarus, nobilis, altus, qui pre omnibus lustratur et ambitur; unde Ovidius Tristium (3, 4, 5) 'vive tibi quantumque potes prelustria vita'; [11] perlustro -as, perfecte lustrare; sublustro -as, idest subtus vel parum lustrare, unde hic et hec sublustris -e, idest parum lucens et quasi obscurus: [12] nam apud quasdam gentes cum sero vel mane incipit, idest cum est crepusculum, vel cum in nocte est aliquantulum lucis, solent vulgariter dicere 'solostrium est', quasi parum luminis est; [13] unde Oratius in Odis (3, 27, 30-31) 'opifex corone nocte sublustri', et Homerus (700) 'qui secum tacite sublustri noctis in umbra'. Lustro activum est cum omnibus suis compositis.