L 90
[1] LITOS grece, latine dicitur lapis. [2] Et componitur cum strotos, quod est variatio, et dicitur hec litostrota -e et hoc litostrotum, idest pietura arte elaborata: fìt autem parvulis crustis ac tessillis, idest quadratis lapillis tinctis in varios colores; [3] et idem dicitur hic litostratos vel litostratus: est ergo litostratus variatio colorum in pavimento vel congeries diversorum lapidum diversorum colorum vel pavimentum vel opus musive factum, vel etiam aliud opus, dumtaxat sit lapidum variorum colorum. [4] Item a litos, quod est lapis, et argiros, quod est argentum, dicitur hoc litargirium, idest purgamentum argenti quod spuma argenti vocatur, et fìt ex argento et plumbo; [5] idem et hoc litargirum dicitur, unde litargiricus -a -um, quod fìt de litargiro vel quod pertinet ad litargirum. [6] Item a litos quod est lapis dicitur litumos, scilicet impatientia calcata vel crudelitate irrisa.