Tasti di scelta rapida del sito: Menu principale | Corpo della pagina | Vai alla colonna di sinistra

Colonna con sottomenu di navigazione


immagine Dante

Contenuto della pagina


-
Menu di navigazione

Uguccione da Pisa
Derivationes

L 74

[1] Hic et hec LIMIS et hoc -me et limus -a -um, idest obliquus vel distorquens oculos, strabo; unde Terentius in Eunucho 'ego limis aspecto sic per flabellum'; [2] unde hic limes -tis, callis, quia per transversum ducit et extra viam, et sunt proprie limites transversa in agris itinera vel fìnes qui agros dividunt et terminant; [3] unde limito -as terminare, et componitur collimito -as, delimito -as, disterminare vel valde limitare, elimito -as in eodem sensu, et est activum cum omnibus suis compositis. [4] Item a limes -tis hec lis -tis: lis inter duos committitur et mota finitur, rixa inter multos et iniuria constat, et dicitur lis a contentione limitis qui agros dividit; [5] et inde litigo -as, contendere, litem agere ex quibus videtur compositum, vel potius sit ethimologia: litigo, idest litem ago; [6] et inde litigator, litigatio et hoc litigium -gii, idest lis vel litigatio, unde litigiosus -a -um, qui litigat vel potius de quo litigatur, ut ager. [7] Item a limes hic Limitanus, deus qui preest limiti qui et Terminus dicitur, [8] et hoc limen -nis: limina hostiorum dicuntur a limes quia transverse ut limites et per ea, sicut per limites in agros, in domum introeatur vel exeatur, vel dicuntur a limi quia per transversum posita sunt; [9] unde hoc liminare -ris, illud idem quod limen, et componitur hoc superliminare -ris, limen superius; item adiective hic et hec liminaris -re et superliminaris -re, ad limen vel superliminare pertinens. [10] Item a limen hic Limentinus, deus qui putabatur preesse liminibus, et hic limensis -sis, quoddam genus marmoris quod precipuum est ad limina facienda, [11] et hoc liminium, idest captivitas, exilium, espulsio extra limen, et componitur hoc postliminium, idest reversio de exilio ad iura que amiserat, vel ius quod quis vindicat sibi super rebus suis post reversionem de exilio; [12] unde Prudentius Contra hereses 'hinc postliminio redeuntem suscipit alto'; unde postliminius -a -um, qui post captivitatem reversus iura que amiserat recipit. [13] Item a limen limino -as, limine preparare, et componitur collimino -as, idest simul liminare, delimino -as, valde liminare vel deorsum, vel limen auferre, elimino -as, idem, et eliminare, extra limen foras proicere vel portare, publicare; [14] illimino -as, limen immittere vel intra limen mittere, sublimino -as, subtus liminare vel sub limine ponere vel infodere. [15] Limino -as cum omnibus suis compositis est neutrum preter elimino et illimino et sublimino que in quibusdam suis signifìcationibus sunt activa. [16] Item a limi hec limas -tis, vestis que protenditur ab umbilico usque ad pedes et dicitur sic quia inferius in extremo sui habet limbum limum, idest obliquum; [17] et eadem vestis dicitur limus: hac publici utebantur servi et coci. [18] Item a limis hoc lima -tis, idest semitonium, unde Martianus 'licet intervenirent limata'. [19] Limis componitur cum sub et dicitur hic et hec sublimis -e, altus: cum enim sublimia aspicimus oculos quodammodo distorquemus et diminuimus; vel sublimis a limo terre, quasi a limo sublevatus et comparatur -mior -simus; [20] unde sublimiter -mius -me adverbium, et hec sublimitas -tis, et sublime sepe ponitur pro hoc adverbio sublimiter; et a sublimis sublimo -as -avi, et est activum, et inde verbalia.