Tasti di scelta rapida del sito: Menu principale | Corpo della pagina | Vai alla colonna di sinistra

Colonna con sottomenu di navigazione


immagine Dante

Contenuto della pagina


-
Menu di navigazione

Uguccione da Pisa
Derivationes

L 65

[1] LICEO -ces -cui licere licitum est equivocum. Licere idest esse licitum. In hac significatione raro invenitur modo personale, Paulus (I Cor. 6, 12) tamen ponit illud 'omnia michi licent sed non omnia expediunt'; et Lucanus 'omnia dum liceant nichil esse recuso'; [2] sed impersonale ab eo derivatum, scilicet licet, est in frequenti usu. [3] Liceo -ces -cui, idest extimari, appretiari, sit appretio -as activum ut licentius possimus loqui; [4] item invenitur liceor -ris deponens: liceo ergo et liceor habent significationes contrarias suis vocibus, quia liceo in activa voce significat passionem ab alio illatam, idest appretiari; [5] unde et construitur cum ablativo interposita a vel ab prepositione ad modum passivorum. [6] Item liceor -ris licitus significar actionem transitive in passiva voce, idest appretiare; unde construitur cum accusativo ad modum activorum. [7] Item utrumque construitur cum ablativo vel genitivo designante pretium, ut 'liceo a te tribus obolis' vel 'trium obolorum' et 'liceor te tribus obolis' vel 'trium obolorum2"'; unde Persius (5, 191) 'et centum Grecos curto centusse licetur'. [8] Cum genitivo vel ablativo pretium designante construuntur predicta verba iuxta illam regulam: verba ad pretium pertinentia indifferenter et in eodem sensu construuntur cum genitivis et ablativis pretium designantibus, ut 'emi equum istum duobus denariis' vel 'duorum denariorum'; [9] unde ad interrogationem per genitivum factam potest responderi ablativis, et e contrario, ut 'quanti constitit hec cappa? uno denario', vel 'quanto emisti istum equum? centum solidorum'; [10] quod genitivis competenter respondeatur ad genitivum vel ablativis ad ablativum non est questio. [11] Item si velis dicere 'ego habeo unum denarium et dimidium' vel 'duos et dimidium' et deinceps, sic dicas 'habeo alterum dimidium denarium' idest unum et dimidium, 'tertium dimidium denarium' idest duos et dimidium, 'quartum dimidium denarium' idest tres et dimidium, et sic deinceps; [12] et est sensus 'habeo aiterum dimidium denarium', idest habeo unum et alterum, sed non totum alterum, immo dimidium: alterum enim semper dicitur de duobus. [13] Item 'habeo tertium dimidium denarium', idest habeo tertium denarium quasi primum et secundum et tertium, sed tertium non totum, immo dimidium, idest duos et dimidium, et sic in aliis; et similiter conformatur et in solidis et in libris et in marcis; [14] et similiter debes respondere per genitivum et ablativum sicut supra dictum est: 'quanti emisti istum equum? altero dimidio denario' vel 'alterius dimidii denarii'. [15] Item a liceo vel licet pro esse licitum licens -tis, unde licenter et hec licentia -e: [16] proprie quidem est licentia abusio et improprietas cum aliquis de concessione communi vel aliquorum facit quod non debet vel contra artem; unde licentiam auctorum dicimus cum corripiunt productas vel producunt correptas. [17] Item licentia dicitur quecumque concessio. Item licentia dicitur comeatus quod vulgariter dicitur comiatum, unde licentio -as, activum, idest vulgo comiatare. [18] Item a licentia licentiosus -a -um, idest lascivus vel cui omnia licent; et licens secundum quod est nomen comparatur. [19] Item a liceo vel licet licitus -a -um, quod componitur illicitus -a -um. [20] Item a liceor -ris licitor -aris, idest appretiari vel addere sive diminuere pretium rei que venditur, ut si quis dicat se velie pro re aliqua dare decem solidos et alius superveniens dicat 'et ego dabo decem vel undecim'; [21] vel si unus dica ' iste equus valet decem solidos', et alius 'immo valet novem' vel 'undecim'; [22] et ponitur quandoque pro vendere licitari simpliciter, unde Ambrosius Super Egisippum 'quante illud intemperantie fuit, ut prompto in libidinem viro formam suam venalem faceret et pulcritudinem licitaretur'. [23] Unde licitator et licitatio: proprie licitatio est quotiens aliquid venditur et emptores super se augmentum vel diminutionem faciunt, vel sponsionem vel promissionem; unde et sepe licitatio dicitur sponsio vel promissio, sed proprie predicto modo facta. [24] Liceor componitur cum per vel post et dicitur polliceor -ris pollicitus, idest promittere, sed pollicemur sponte, promittimus rogati; item pollicemur scriptura, promittimus verbo; [25] et a polliceor pollicitor -aris frequentativum, idest frequenter polliceri. [26] Item licet componitur cum scire vel videre et dicitur scilicet, idest scire licet, videlicet, idest videre licet, et sunt adverbia affirmandi vel coniunctiones copulative vel expositive. [27] Liceo in omni signifìcatione cum suis omnibus compositis est neutrum, liceor vero deponens, et omnia corripiunt hanc sillabam li-. [28] Item licet et licebit ponuntur quandoque pro coniunctione adversativa, scilicet pro quamvis: non tamen est dicendum quod licet vel licebit sit coniunctio sed tantum verbum.