L 54
[1] LEVI interpretatur additus vel assumptus. Dixit enim Lia quando peperit eum non ambigens de amore viri, 'nunc mecum erit vir meus quia peperi ei tres filios'. [2] Unde hic levita, idest diaconus: de Levi enim levite exorti sunt, a quibus in tempio Dei mistici sacramenti ministeria explebantur. Hii grece diacones, latine ministri dicuntur, quia, sicut in sacerdote consecratio, ita in diacono ministerii dispensatio habetur. [3] Et inde hec levitissa -e, uxor levite vel que habet illud officium; et hoc levitonarium, idest colobium lineum sine manicis, quali egiptii monaci utuntur: hoc levite olim utebantur; et leviticus -a -um, unde quidam liber dicitur Leviticus, quia in eo totus ordo Levitarum continetur.