I 112
[1] IUBEO -es iussi iussum, idest imperare, sed iubere est ubi est voluntatis obsequium, imperare ubi est debitum, idem est et precipere; [2] unde hec iuba -e, coma equorum et etiam aliorum animalium irrationabilium, et iuba est crista; vel dicitur crista que superponitur galee vel propter notitiam vel propter frustrationem ictuum. [3] Et inde iubatus -a -um, idest crinitus vel cristatus, et iubosus -a -um, idest iubis abundans, et hoc iubar -ris, idest splendor vel initium ortus solis vel sol vel lucifer, quia propter radios quodlibet istorum videtur iubatum, quod dirigit radios ad modum iubarum. [4] Item a iubeo hoc ius -ris, quia iubet. Et est ius lex humana, fas lex divina: transire per alienum agrum fas est, ius non est. Item ius dicitur, lex scribitur. Item leges humane, iura divina sunt. Item ius generale, lex est species eius. Et caret hoc nomen genitivo, dativo et ablativo pluralibus, quantum ad usum. [5] Et hinc ius -ris dicitur garus, liquamen scilicet quoddam compositum ex multis rebus, ut ex ovis sagimine vel oleo, vino vel aqua vel aceto, pipere et ex aliis speciebus et ex multis aliis rebus. Quandoque idem dicitur et zema -atis; et dicitur ius, quia iure et arte et lege fìat. [6] Et hinc iuro -as -avi -atum, et componitur adiuro -as, coniuro -as, in eodem sensu, scilicet exorcizare et coniurare, idest simul iurare, conspirare, coniurationem facere; deiuro -as, idest valde iurare vel peierare; [7] periuro -as, periurium committere, et hinc periurus -a -um, quasi perdens vel prodens ius, unde hoc periurium. [8] Et notandum quod in istis duobus verbis, deiuro et periuro, quibus utebantur antiqui, mutamus u in e correptam, subtracta r a secundo; [9] et dicimus deiero -as et peiero -as, pro deiuro et periuro: Lucanus in VII (6, 749) 'Stygias qui peierat undas', et Iuvenalis 'exigit a quoquam ne peieret'. Iuro -as neutrum est cum omnibus suis compositis, preter adiuro et coniuro pro exorcizare, que sunt activa. [io] Item a ius iustus -a -um, quasi ius tuens, scilicet qui ius custodit secundum legem vivens, et est ethymologia; et comparatur -stior -simus. [11] Unde iuste -stius -sime adverbium et hec iustitia -e. Et est iustitia constans et perpetua voluntas reddens unicuique quod suum est. A Socrate vero sic diffinitur: 'iustitia est que plurimum prodest ei qui minimum potest'. [12] Sed iustitia duas habet partes, scilicet iustitiam positivam et iustitiam naturalem: iustitia positiva est que ab hominibus facta est, ut suspensio latronum et similia, et hec proprie dicitur ius a iubendo; naturalis iustitia est que extenditur ad naturales effectus, ut est dilectio matris et similia, et hec proprie dicitur fas a faciendo, quia a summo artifìce sit facta. [13] Differunt ergo ius et iustitia, quia ius est ars equi et boni, sed iustitia est constans et perpetua voluntas, vel est virtus tribuens unicuique quod suum est: item omne ius est iustitia et non e contrario. [14] Item ius dicitur in se, sed iustitia in actu et exercitio vel operatione, unde et dicitur iustitia quasi iuris status vel statio, quia per iustitiam ius stat, idest exercetur, et est ethymologia. [15] Item a iustum pluraliter hec iusta -orum, idest exequie mortuorum, quia iustum est ut homo hominem, cinis cinerem sepeliat, unde Salustius 'postquam reguli magnifice iusta fecerant', et Ovidius 'iusta iniusta peregit'. [16] Iustus componitur iniustus -a -um, et comparatur, unde iniuste -stius -sime adverbium, et hec iniustitia -e. Item componitur cum facio et dicitur iustifìco -as, activum. [17] Item a ius hic et hec iudex -cis, et iudex quasi ius dicens populo vel iure disceptans, et est ethymologia: iure autem disceptare est iuste iudicare, non enim est iudex si non est in eo iustitia. [18] Unde et iudicium prius inquisitio dicebatur vel vocabatur, unde et auctores iudiciorum et prepositos questores vel quesitores vocamus. Unde hoc iudicium quasi iuris dictio et ostensio, et est iudicium dum discutitur, causa cum proponitur, iustitia dum fìnitur. [19] Et hinc hoc iudiciolum -li diminutivum et iudiciarius -a -um, quod pertinet ad iudicium, et hic et hec iudicialis -le, in eodem sensu. [20] Item a iudex iudicarius -a -um, quod pertinet ad iudicem, et iudico -as, idest iure disceptare, ius dicere, determinare causam vel iudicio damnare; et inde iudicatorius -a -um et hoc iudicatorium, locus ubi iudicatur, et iudicabilis -le; [21] et componitur adiudico -as, ascribere, destinare; coniudico -as, simul iudicare; diiudico -as, diversis modis iudicare, deliberare, discernere, dividere, separare; [22] preiudico -as, idest pre aliis iudicare, iudicium aliorum deprimere et damnare, quasi super iudicare, unde hoc preiudicium, idest cause impedimentum, quasi super alia iudicium, idest damnatio aliorum; unde Servius in commento super Virgilium 'quicquid fìt preter naturam non affert preiudicium generalitati'. ludico activum est cum omnibus suis compositis. [23] Ius componitur cum ago vel garrio et dicitur iurgo -as, idest iure agere vel iure garrire, quia hii qui causam dicunt iure disceptant. [24] Et accipitur iurgare in duabus signifìcationibus: iurgare enim est rixari, litigare et proprie in causis agendis, et iurgare est reprehendere, castigare, corrigere, corripere, culpare et impugnare verbis vel litigando verberare, et, secundum hoc, construitur cum accusativo. [25] Unde hoc iurgamen -nis et hoc iurgium -gii, idest litigatio vel verberatio, quasi iuris garrium vel quasi iuris actio. [26] Et componitur obiurgo -as, quasi fortiter vel contra aliquem iurgare; et sunt neutra et absoluta pro litigare, in alia signifìcatione sunt activa. Et nota quod in eadem signifìcatione inveniuntur deponentia: iurgor -aris et obiurgor -aris -tus. Item nota quod iurgamus vel obiurgamus verbis, sed castigamus dum cedimus. [27] Item ius componitur cum taceo et dicitur hoc iusticium -cii, idest taciturnitas iuris et cessatio; vel iusticium componitur a ius et statio, inde iustitium, quasi iuris statio, idest iuris cessatio: tunc enim ius stat vel cessat cum non exercetur, [28] vel iustitium quasi iuris statio idest iustitia, que est iuris statio, quia per iustitiam ius stat idest exercetur: Lucanus in secundo 'ferale per urbem iustitium fuit', et Prudentius in libro Ymnorum 'artis iusticium ut tristis tyrannice'. [29] Item ius componitur hoc iusiurandum huius iurisiurandi, idest iuris iuratio, et cum dicio -nis, quod est potestas, et dicitur hec iurisdicio -nis, idest iuris potestas super aliquem; [30] et cum dico -cis et dicitur hic et hec iurisdicialis -le, qui de iure tractat, unde et quedam constructio in arte rethorica dicitur iurisdicialis, quia tractat de iure. [31] Item componitur ius cum dico et dicitur iuridicus -a -um, idest rectus, qui dicit ius; [32] et cum in et dicitur iniurius -a -um, idest tortuosus, non servans ius, quasi sine iure, et dicitur hec iniuria -e, et iniuriosus -a -um, iniurius, vel potius qui patitur iniuriam ab aliquo; et comparatur, [33] unde iniuriose -sius -sime adverbium et hec iniuriositas -tis et iniurior -aris, iniuriam facere, et construitur cum dativo. [34] Iubeo componitur fìdeiubeo -es -iussi, idest dare fidem pro aliquo, et hinc verbalia. Iubeo activum est cum omnibus suis compositis et corripit hanc sillabam iu-.