Tasti di scelta rapida del sito: Menu principale | Corpo della pagina | Vai alla colonna di sinistra

Colonna con sottomenu di navigazione


immagine Dante

Contenuto della pagina


-
Menu di navigazione

Uguccione da Pisa
Derivationes

H 47

[1] Hec HYRNA -e, idest salcicia, unde hec hyrnea -ee, vas quod ad potum conservandum baiulatur, que alio nomine dicitur ocrea, unde Plautus in Amphytrione (429) 'cadus erat vini inde impievi hyrneam'; [2] et hec hylla -le, idest parva salcicia, unde Oratius (sat. 2, 4, 60) 'perna magis et magis hyllis'. [3] Hinc quoque dicitur hic hylus vel hoc hylum, idest granum, putamen quod adheret fabe, vel medulla penne, scilicet illud tenue quod est in penna, [4] unde componitur hic et hec exilis -le, tenuis et macer: vel exilis quasi sine ilibus, vel exilis ab exeo, quia possit quamvis per angustum exire, et comparatur -lior -simus, unde exiliter -lius -sime adverbium, et hec exilitas -tis, idest tenuitas. [5] Item ab hylum dicebant antiqui hylus -a -um, idest ullus, aliquis, unde Lucilius (457-58) 'naumachiam licet hec, inquam, alveolumque putare, et calces delectes te hylo'; [6] et hinc et a non hoc nichilum, quasi non hylum, non aliquid; vel, secundum quosdam, componitur a non et hylum penne, et inde dicitur nichilum, quasi non hylum penne, idest non etiam tantillum quantum est hylum, quod est quasi nichilum, quasi nichil. [7] Et hinc apocopatur hoc nichil indeclinabile, et hinc sincopatur hoc nil, similiter indeclinabile, et sunt diversa nomina. Et eliminanda est fatuitas illorum qui solent ista nomina consimilare in declinatione, quasi essent unum, dicentes hoc nichilum vel nichil vel nil, genitivus nichili, sed, re vera, talis declinatio est nichili, idest eorum qui nichil sciunt, et non est eorum qui dixerunt hoc: 'de nichilo nichil, in nichilum nil posse reverti'. [8] Et a nichilum nichilo -as, et componitur adnichilo -as, destruere, ad nichilum redigere, et sunt activa. Item nichilum comparatur tantum in neutro genere nichilius -simum, [9] unde nichilitas -tis, et hic et hec et hoc nichili indeclinabile, vel potius sit genitivus, et figurate construitur cum quolibet casu, genere et cum utroque numero, intransitive, ut 'nichili homo', 'nichili hominis' vel 'homini' vel 'hominem', idest nullius utilitatis, nullius pretii vel valoris homo; [10] et, per compositionem, nichilifacio -cis et nichilipendo -dis, in eodem sensu, idest vilipendere, nullius pretii extimare.