H 28
[1] HEX dicunt Greci, idest sex, et inde hexa grece, idest sex; et hinc apud nos hexas -adis, idest sex. [2] Et ab hex et emeras, quod est dies, dicitur hoc exameron, idest liber sex dierum. Item componitur cum metrum et dicitur exameter -a -um, quod constat ex sex metris vel pedibus; [3] et cum ptotos, quod est casus, et dicitur exaptotus -a -um, idest sex casus habens, unde illa nomina dicuntur exaptota que in uno numero et uno genere sex diversas terminationes habent in diversis casibus, ut unus. [4] Et ab hex, subtracta h et pro ea posita s, dicitur apud Latinos hii et hee et hec sex indeclinabile, unde senus -a -um, et senarius -a -um et hic senarius -rii, pro ilio numero, et sextus -a -um, unde hic sextarius -rii, unde hic sextariolus diminutivum. [5] Et dicitur sextarius a sexta parte, est enim sexta pars congii; sextarius duarum librarum est, qui, bis assumptus, dicitur bilibris, assumptus quater fìt, greco nomine, cerix, quinquies complicatus quinarem sive gomor facit; adice sextum, reddit congium: [6] nam congius sex metitur sextariis, et hinc sextarii nomen tractum est. Et nota quod sextarius, sive dicatur mensuratum, sive mensura, sive quantitas illi mensure adiacens, sive aliquid aliud, semper est masculini generis et non neutrum, sicut quidam ydiote abutuntur, unde Oratius in Sermonibus (1,1, 74) 'panis ematur, holus, vini sextarius, adde'. [7] Item a sex hic senio -nis, idest sex puncti in tessera: Persius 'quid dexter senio fìeret scire erat in voto'; et sexies adverbium. [8] Sex componitur sesdecim vel sedecim, unde sedenus -a -um, et sedenarius -a -um, et sedecimus, et sedecies. [9] Item componitur cum gentos, quod est decem, et dicitur sexaginta, sexaginties, idest sexies decem, unde sexagesimus -a -um et hec sexagesima -e, sexagenus -a -um, et sexagenarius -a -um, et sexagies adverbium. [10] Item componitur secenti vel sescenti -e -a, et hinc derivata. [11] Item componitur sescuplus -a -um vel secuplus -a -um, sexies plicatus, unde sexcuplo -as, sexies plicare.