H 25
[1] Hec HESPERA dicunt Greci, idest hora que est inter diem et noctem vel inter noctem et diem; unde hic Hesperus -ri, stella occidentalis que in vespere post solem apparet, [2] unde hec Hesperia, idest Yspania, ab Hespero stella que in ea parte lucet; et hec est vera Hesperia respectu Ytalie, que similiter Hesperia dicitur, siquidem Hesperus, frater Atlantis, pulsus a germano Ytaliam tenuit, eamque de suo nomine, vel de nomine pristine regionis quam reliquerat, Hesperiam appellavit: [3] si ergo dicis Hesperiam sine additamento Ytaliam significas, si addis aliquid, secundum diversa addita, potes significare nunc Yspaniam, ut si dicas ultimam' vel aliquid tale, nunc Ytaliam, ut si dicas 'magnam' vel consimile; [4] et hinc hesperius -a -um, idest yspanus vel ytalicus, et hec Hesperis -dis, Ytalica vel Yspana; et hinc filie Athlantis diete sunt Hesperides, vel ab Yspania vel a patruo Hespero. [5] Item ab hespera et hesperus, subtrahentes h, et loco illius u consonantem ponentes, dicimus hec vespera -e et hic vesperus -i: vespera idem quod hespera, scilicet tempus, hora que est inter diem et noctem vel inter noctem et diem, [6] et huius genitivus ponitur ibi adverbialiter (Vulg. Matth. 28, 1): 'vespere autem sabbati' et signifìcat 'in tempore', et ad ipsum fit relatio per 'que' nominaliter positum quod sequitur", 'que lucescit in prima sabbati' et cetera, sicut ad hoc nomen Romam fìt similis relatio cum tenetur adverbium, ut 'iste vadit Romam, que est caput mundi'; et fìt relatio ad nomen ita positum, non ex eo quod ponitur adverbium, sed ex eo quod nomen est et quandam vim nominis ibi retinet. [7] Et hinc Vesperta -e, dea illius hore que est inter diem et noctem; sed Matuta est dea que preest illi hore que est inter noctem et diem, unde matutinus -a -um; [8] et hinc vespertinus -a -um et hec vespertina -e, idest cena in sero, in vespera, et hic vespertilio -nis, avis in vespere volans. [9] Item a vespera vespero -as, vesperam facere, verbum exceptivum soli Deo conveniens, unde vesperasco -scis inchoativum, et componitur advespero -as, advesperasco -scis, et sunt omnia ista verba excepte actionis soli Deo convenientia. Potest tamen dici 'dies advesperat' vel 'advesperascit', idest tendit vel incipit tendere ad vesperam et impersonaliter advesperascit idest vespera appropinquare incipit. [10] Item a vespera vel vesperus hic Vesper -is et hec Vesperugo -ginis: Plautus in Amphytrione 'nec gurle nec vesperugo nec ungilie decidunt'. [11] Et nota quod hic Hesperus vel Vesperus et hic Vesper -is et hec Vesperugo nomina sunt unius et eiusdem stelle, que in nocte post solem apparet et in mane ante solem, unde, in mane, dicitur Lucifer vel Fosforos. [12] Et dicunt quidam quod hoc non potest esse in eodem tempore quod eadem stella sequatur solem et in mane precedat, sed hoc contingit in diversis temporibus. Alii dicunt quod Mercurius et Venus, cum sint satellites solis, quandoque ita sunt dispositi quod Venus precedat solem et Mercurius sequatur, vel e contrario, et tunc una illarum stellarum, scilicet illa que sequitur solem, videtur in sero post solem, illa que precedit in mane videtur ante solem; [13] sed, quia ille due stelle sunt similes et in quantitate et in splendore, creditur quod eadem stella sit in sero post solem et in mane ante solem. Altius vero philosofantibus quod una et eadem sit stella, scilicet Venus, que in sero sequitur solem et in mane precedit et in eodem tempore anni placuit. [14] Est enim Venus altior sole, cum ergo contingit quod insimul veniunt ad occasum, quia Venus est altior, diutius videtur in sero quam sol et, eadem ratione, citius videtur in mane, quamvis eque cito motu discurrant, et ad hoc ostendendum satis familiare diligens doctor inducet exemplum: nam citius videmus ascendentia remota quam propinqua, et diutius videmus descendentia remota quam propinqua, quamvis equo et pari motu incedant. [15] Dicitur ergo Venus in sero Esperus et Vesperus et Vesper et Vesperugo; in mane Lucifer, Fosphoros. [16] Item vespera et vesperus diversiclinia sunt, aliud enim significant in plurali quam in singulari. Nam hee vespere -arum signifìcant illud tempus in quo cantatur illud offìcium, [17] hii vesperi -orum ipsum officium: vesperi siquidem cantantur sed vespere pulsantur. Quidam tamen non distinguunt inter vesperas et vesperos, quantum ad offìcium. [18] Item a vespera vel vesperus hoc vesperum -ri, idest obscuritas que fìt interpositione nubium inter nos et solem et lunam, quacumque hora diei vel noctis, [19] et hoc vespere vel vesper -ris, quod signifìcat horam qua sol incipit declinare ad occasum et durat usque in crepusculum, unde Terentius 'nunquam tam mane egredior, nunquam tam vesperi quin te aspiciam fodere'; idem in Andria 'quam ego heri vidi ad vos afferri vesperi', et est dativus positus adverbialiter, ut dicit Priscianus. [20] Et hoc vespere indeclinabile vel pro hora pulsandi; et, licet hec vocabula ita sint distincta, tamen confunduntur apud auctores et pro se invicem posita inveniuntur.