H 18
[1] HERMENE grece, latine dicitur interpTetatio, unde hec hermenia -e, idest interpretatio et, secundum grecam declinationem, hermenias facit genitivum, qui ponitur in titulatione illius libri Aristotelis, ubi dicitur 'incipit liber peri ermenias', [2] et sunt due partes peri ermenias: peri enim prepositio est greca et tantum valet quantum 'de', hermenias est genitivus grecus casus; est ergo sensus 'peri ermenias', idest 'de interpretationis'. [3] Greci enim, carentes ablativo, construunt suas prepositiones cum genitivis loco ablativorum. Quidam tamen dialetici nimis simplices volunt uti hoc composito, scilicet periermenia -e. [4] Item ab hermene vel hermenia hic hermeneuticus -a -um, idest interpretativus, unde quoddam genus loquendi dicitur hermeneuticum, idest interpretativum, quo scilicet aliquam rem interpretamur, idest exponimus vel enarramus, ut in rethorica oratione vel in vulgari sermone. [5] Sunt tria principalia loquendi genera, scilicet dragmaticum, didascalicum, hermeneuticum sive enarrativum: [6] dragmaticum est quod versatur inter interrogantem et respondentem, quod scilicet decisum est frequenti interrogatione et responsione, ut in dialectico tumultu, et dicitur dragmaticum, quasi interrogatorium, a dragma -tis, quod est interrogatio. [7] Didascalicum est quod consistit inter doctorem et discipulum, et dicitur didascalicum, quasi doctrinale, a didascalus, quod est enim doctor vel magister. [8] Hermeneuticum vel enarrativum, quod consistit in continua oratione decurrente inter loquentem et audientem, ubi unus continue loquitur, alter vero vel alteri tacent et audiunt; et differt a didascalico in hoc: quod illud fit cum doctrina, istud vero minime est doctrinale. [9] Item ab hermene hic hermes -e vel hic hermes -nis vel -etis, idest interpres, unde et Mercurius dictus est Hermes, quia est interpres dei et hominum; [10] et hinc hec herma -e, unde hec hermula -le diminutivum, dicitur imago Mercurii et statua; et hinc etiam tractum est ut quelibet statua, et precipue sine manibus, dicatur herma vel hermula, [11] et similiter capitellum columne inferius vel superius, scilicet quod supponitur vel supra ponitur columne, dicatur herma. [12] Hermes componitur cum Afrodita, quod est Venus, et dicitur hic Hermafroditus, idest fìlius Veneris et Mercurii, qui quia commixtus Salmaci utrumque sexum habuit, ideo ab ilio dicitur hic hermafroditus vel hec hermafrodita, in quo uterque sexus apparet. [13] Vel herma, apud Grecos, dicitur masculus, afrodis femina nuncupatur, unde hermafroditus vel hermafrodita dicitur qui utrumque sexum habet. [14] Hic alio nomine dicitur androgenus: hii, dextram mamillam virilem, sinistram muliebrem habentes, vicissim coeundo et gignunt et pariunt; et, quia talis homo nec vir nec mulier videtur et uterque videtur, ideo quadam similitudine hermafroditus dicitur castratus, quia nec vir nec mulier videtur. [15] Item ab hermene hoc hermeneuma -tis, idest interpretatio, unde hermeneumatizo -zas, idest interpretati.