Tasti di scelta rapida del sito: Menu principale | Corpo della pagina | Vai alla colonna di sinistra

Colonna con sottomenu di navigazione


immagine Dante

Contenuto della pagina


-
Menu di navigazione

Uguccione da Pisa
Derivationes

H 13

[1] HEMIS dicunt Greci, idest dimidium, unde hec emina -e, quedam mensura medium sextarium continens, et derivatur ab emetiendo vel emendo, sicut supra diximus, [2] et hec hyems -mis, quia tunc breviori et diminuto usque ad medietatem vel ultra sol vertitur circulo; et nota quod in hoc nomine non est p nec i consonans, sed vocalis et representatur per y; [3] et hinc hyemicula -le diminutivum et hic et hec hyemalis et hoc -le et hyemo -as, in hyeme demorari vel tempestare, more hyemis sevire. [4] Item ab hyems hybernus -a -um: hybernum tempus est inter hyemem et ver, quasi hyemevernum, quod tempus plerumque aperte totam hyemem signifìcat, unde hoc hybernum et hoc hybernaculum, pro eodem, scilicet domus in qua hyemamus in expeditione, et hyberno -as, idem quod hyemare vel in hybernis morari; [5] et hec Hybernia -e, provincia quedam, quia ibi sit hyems precipue dura, unde hybernus -a -um et hybernicus -a -um et hic et hec hybernensis -se, gentilia. [6] Hemis componitur cum theos, quod est deus, et dicitur hic hemitheus, idest dimidius deus, scilicet qui ex parte patris vel matris tantum est deus: Martianus Capella 'quosque hemitheos quos latine semones dicunt'; cum olon, quod est totum, et dicitur hemiolius -a -um, continens totum et medietatem insuper, unde hemiolicus -a -um. [7] Item componitur cum toga et dicitur hoc hemitogium, dimidia toga; et cum spera et dicitur hoc hemisperium, idest dimidium spere; et sunt duo hemisperia, scilicet superius et inferius: superius incolimus nos et anteci nostri, inferius colunt antipodes nostri et eorum anteci, si verum est istos populos esse. [8] Item componitur cum trite, quod est tertium, et dicitur hic hemitriteus -ei, idest febris acuta, et sunt tres hemitritei, scilicet minor, medius et maior. [9] Item ab hemis, subtracta aspiratione et pro ea posita s, dicitur apud Latinos hic et hec et hoc semis indeclinabile, idest dimidius -a -um, unde quidam 'vas tribus et semis solidis ego prodigus emi'; [10] et inde hec semita -e, idest dimidium iter, quasi semis iter, et est semita duorum pedum, scilicet via adeo stricta ut alter in transitu transire non possit; et est proprie semita hominum, callis ferarum et pecudum, a calcando vel a callo est enim callis proprie semita stricta et tenuis, callo pecorum perdurata; tramites vero sunt transversa in agris itinera -. [11] Semis componitur hic et hec seminecis -ce, idest semimortuus vel necatus, et hoc semicinctium -tii, idest cinctura minus lata, et semesus -a -um, ex parte comestus, et semustus -a -um quod et semiustus invenitur, idest ex parte ustus, [12] et hic et hec semianimis et hoc -me, quasi semivivus, et hic semo -nis, idest semihomo, et componitur ab homo homonis, quod dixerunt antiqui: Martianus in predicto exem pio 'quosque emitheos quosque latine Semones dicunt'; et inde hic semunculus et semiunculus diminutiva. [13] Item a semis, per compositionem, hic et hec semimaris -re, idest semimasculus, et hic et hec semicors -dis, dimidium cor habens, semirutus -a -um, quod ex parte corruit, et hoc semiplagium minus rete dicitur, vel adiuncte retibus linee restes plage dicuntur, [14] et hic et hec semiermis -e, ex parte armatus, et hoc semilunium, idest dimidia luna, et hoc semisonium, idest dimidius sonus vel dimidia cena, et hoc semispatium, minor spata, scilicet minus lata spata: spate longitudine sic dictum, non, ut quidam dicunt, sine spatio. [15] Item semis componitur cum as -sis et dicitur hic semis -missis, pro quadam mensura et pro quodam pondere quod constar ex VI unciis, quasi semis as: as constat ex XII unciis; [16] et componitur quoque semis cum fera et dicitur semifer -a -um, in media parte fera, ut centaurus, unde Ovidius (met. 2, 633) 'semifer interea'; et hic et hec semibos, in media parte bos, ut minotaurus; [17] et hic semivir -ri; et hic semideus -dei. Ista duo possunt esse composita a semis: quasi dimidius vir, ut centaurus, quasi dimidius deus, ut hemiteus; [18] vel possunt esse composita a semus -a -um, idest imperfectus -a -um: illud enim semum est quod est ultra medietatem et citra perfectionem, et rune semi-deus dicitur imperfectus et non plenus deus, ut hemitheus, scilicet qui ex parte patris vel matris est tantum deus, vel sicut sancti, et semivir, idest imperfectus vir, scilicet castratus: Iuvenalis (6, 513) 'semivir obsceno facies reverenda minori'. [19] Componitur semis cum multis aliis partibus, de quibus in suis locis tractabitur.