H 11
[1] HEBER fuit pronepos Sem et interpretatur transitus, et hec ethymologia est mistica, quia ab eius stirpe transiret Deus, nec perseveraret in eis, translata ad gentes grafia; ex ipso enim orti sunt Hebrei et dicti. [2] Ab Heber hebreus -a -um, quod interpretatur transitus vel transitor, propter dictam causam, quia Deus ab illa gente transiret et recederet; vel hoc nomine Iudei vocati sunt ex quo Mare Rubrum transierunt; [3] unde Hebrei dicti sunt quidam heretici quasi transitores, quo nomine admonentur ut de peioribus ad meliora transeant et pristinos errores relinquant. Et ab hebreus hebraicus -a -um.