G 74
[1] GLICIN vel glicon grece, latine dulce, unde hoc Glicerium, proprium nomen mulieris, causa adulationis et blandimenti quadam diminutione impositum, ut 'mea Glicerium', quasi mea dulcicula, et est tale nomen voce neutri generis signifìcatione feminini, et in declinatione sumit articulum femininum. [2] Item a glicin hec gliciriza, quedam herba quia dulcem habeat radicem, eadem adipsos, quia sitientibus sitim sedat. [3] Item a glicin glisco -scis, quia que dulcia sunt desiderare solemus: gliscere enim est cupere vel desiderare, resplendere, crescere, ardescere, pinguescere, tumescere, superbire vel indignati, et caret preterito, aut, si habet, deberet habere glivi. [4] Unde hic glis -ris, quoddam genus murium quod multum dormit, et dicitur sic quia somnus facit glires pingues et crescere: tota enim hyeme dormiunt et quasi mortui existunt, estate revivescunt. [5] Et hinc glirius -a -um et gliricus -a -um, stupidus, torpens, somnolentus, qui multum dormit; glirius etiam dicitur de glire factus vel ad glirem pertinens. [6] Item a glisco hec glis -sis, idest carduus, qui aliter dicitur lappa, unde glisseus -a -um, de lappa constans vel ad lappam pertinens, et glissosus -a -um, lapposus. [7] Item a glisco hec glis -tis, terra argillosa, et inde gliteus -a -um, idest terreus, et glitosus -a -um, idest argillosus: de istis tribus nominibus dictum est a quodam 'glis animai, glis terra tenax, glis lappa vocatur, -ris animai, -tis terra tenax, -sis lappa vocatur: hic animai, hec terra tenax, hec lappa vocatur'. Sic genus et nomen cognoscitur et genitivus. [8] Item a glisco hec glisca -e, idest mensa. [9] Glisco et si aliqua composita habet neutra sunt, pro desiderare vero est activum et, ut dictum est, caret preterito et supino, vel deberet habere glivi, glitum.