G 73
[1] GLAUCUM Greci dicunt album, unde hic glaucus quidam piscis, quia sit albus; et glaucus -a -um, splendidus, ut oculi glauci, idest splendidi: habent enim candorem admixtum viridi; [2] et glaucus -a -um, idest subniger: est enim glaucus color ferrugineus, subniger, et glaucus viridis et flavus. Glaucus ergo albus, splendidus, subniger, rubeus, flavus, viridis. [3] Quod glaucus dicitur albus vel splendidus vel flavus, tractum est a Greco; quod glaucus dicitur viridis vel subniger tractum est a Glauco deo maris: nam color maris viridis est et subniger; et comparatur -cior -simus, [4] unde hec glaucitas -tis et hec glaucedo -nis, et hoc glaucoma -tis, quod antiqui dicebant hec glaucoma -e, idest macula in oculo vel nebula et caligo et obscuritas oculorum, unde Plautus 'glaucomam oculis obiciemus eumque ita faciemus ut quod viderit ne videat'.