G 48
Hic GERION -nis fuit rex Yspanie tricorpor, quod nil aliud fuit nisi quia fuerunt tres fratres tante concordie ut in tribus corporibus quasi una anima esset, vel quia ille habuit tria regna: prefuit enim Balerice maiori et Balerice minori et Ebuso, scilicet his tribus insulis, et ideo fìctus est esse tricorpor.