G 39
[1] GE grece, latine dicitur terra, unde hic Geon fluvius de paradiso exiens et universam Ethiopiam cingens, sic dictus quia incremento sue inundationis terram Egipti irriget. Hic apud Egiptios Nilus vocatur, propter limum quem trahit, qui efficit fecunditatem. Unde et Nilus dicitur quasi Nilion, idest limum trahens: nam antea Nilus latine Melo dicebatur. [2] Ge componitur cum ligo et dicitur hoc gelu, indeclinabile in singulari, sed gelua -uum in plurali. Et dicitur sic quia liget, idest stringat, terram, unde gelidus -a -um et comparatur -dior -simus, unde gelide -dius -me adverbium, et hec geliditas -tis, [3] et gelo -as, idest stringere terram gelu proprie, et componitur aggelo -as, idest valde vel iuxta gelare; congelo -as; degelo -as, idest valde gelare et a gelu removere; regelo -as, iterum gelare vel a gelu removere. [4] Et ab istis inchoativa gelasco, congelasco et cetera. Gelo et omnia eius composita sunt activa, licet inveniantur quandoque in absoluta et passiva significatione, ut 'gelat terra', idest gelatur, et corripiunt hanc sillabam ge-. [5] Item a gelu hic Gelonus quidam populus, quia sit zone frigide propinquus, et hic Gela -e, fluvius Sicilie, quia frigidus est, unde quedam civitas dieta est Gela, et hinc gelonus -a -um. [6] Gelu componitur cum aqua et dicitur glacies -ei quasi gelaquies, idest gelata aqua, unde hec glaciecula -e diminutivum, et glacio -as, idest glacie stringere, et est activum cum omnibus suis compositis. [7] Item a glacie hic et hec glacialis et hoc -le, frigidus, glacie plenus. Item gelu componitur cum cado, et dicitur hoc gelicidium, idest gelu cadens. [8] Item ge componitur cum Hennon, quod fuit nomen proprium hominis, et dicitur hec Geennon, scilicet vallis quedam iuxta Ierusalem, que fuit fìliorum Hennon, et inde dieta est Geennon, quasi terra Hennon vel fìliorum eius. Et fuit hec vallis olim consecrata idolis, et scelere idolatrie piena et repleta cadaveribus mortuorum; ibi enim Ebrei filios suos immolabant demoniis; [9] inde dieta est Gehenna, scilicet locus ignis et sulphuris, infernus vel pena inferni: futuri enim supplicii locus, ubi peccatores cruciandi sunt, predicti loci vocabulo designatur. Componitur quoque ge cum multis aliis partibus, de quibus in suis locis congruentius tractabitur. [10] Item a ge derivatur gigno -gnis genui, quia ex terra omnia gignuntur, sed antiqui dicebant geno -nis, quam litteraturam adhuc servamus in preterito et in omnibus ab eo formatis: [11] unde hic genitor -ris, et est genitor nomen nature vel originis, pater dignitatis et honoris, unde senes patres dicimus; [12] et genitivus -a -um, quod pertinet ad genituram, scilicet naturalis, ut genitiva forma vel imago, in qua quis genitus est. Et hic genitivus pro quodam casu, quia alios casus ex se gignat, vel quia per ipsum genus significamus, ut cum dicitur 'hoc est genus Priami'. [13] Item a gigno hic Genius, deus qui preest nuptiis, vel deus nature; et dicitur sic quia quasi vim habeat omnium rerum gignendarum, vel a gignendis liberis; [14] unde hic genialis -lis dicitur lectus qui in nuptiis sternitur, scilicet in quo sponsus et sponsa cubant; sed cubile est concubinalis lectus, a cubando non a gignendo: ad genialem fit ascensus causa gignendi liberos, ad cubile fit descensus solum causa concubandi. [15] Et hic et hec genialis et hoc -le, idest naturalis ve] nuptialis vel voluptuosus, et hinc genialiter adverbium, idest naturaliter vel nuptialiter vel voluptuose, unde Ovidius in XI Metamorphoseon (95) 'hospitis adventu festum genialiter egit'. [16] Item a Genius geniatus -a -um, gratus, delectabilis, et geniosus -a -um, plenus genio, vel Genio deo, vel genio idest ingenio, de quo statim dicetur. [17] Item a Genius genuinus -a -um, idest naturalis, et hic genuinus dens maxillaris, et quilibet dens potest dici genuinus a Genio vel gigno, quia naturaliter gigni habeat, unde Persius (1, 115) 'et genuinum fregit in illis'; [18] et hoc genitale -lis: genitalia dicuntur quedam partes corporis, scilicet sexus virilis et femineus, vel a Genio vel a gignendo. Hec et pudenda pro verecundia dicuntur, unde et operiuntur; dicuntur etiam inhonesta, quia non habent speciem decoris, sicut membra que in promptu sunt, idem et veretrum; unde hic et hec genitalis et hoc -le, quod spectat vel pertinet ad genitale vel ad genituram. [19] Item a Genio hoc genium, idest ingenium, unde Iuvenalis (6, 562) 'nemo mathemathicus genium indemnatus habebit'; sed sive hoc legatur Genium masculini generis, pro deo, sive neutri generis, pro ingenio, sensus est: genium, idest scientiam artis. [20] Et nota quod genium et genius inveniuntur in aliis significationibus: genium honor privatus, genius honor publicus, in quo sensu potest legi in predicto versu Iuvenalis. [21] Genium componitur cum in, et dicitur hoc ingenium in eodem sensu; illa prepositio addita nil ibi operatur nisi quod notat ingenium esse intrinsecam vim anime et naturalem, unde et dicitur ingenium quasi intus genitum, scilicet a natura, et est ethymologia. [22] Unde hoc ingeniolum diminutivum, et ingeniosus -a -um, et comparatur; unde ingeniose -sius -sime adverbium, et ingeniositas -tis, astutia, calliditas, prudentia, subtilitas. [23] Item ab ingenium ingenior -aris, ingenium exercere, ingeniose se habere. Et ponitur pro decipere, et tunc est transitivum. [24] Item a gigno genitus -a -um, et hic genitus pro filio, et hec genita pro filia. [25] Et genitus componitur ingenitus -a -um, idest non genitus, primogenitus -a -um et unigenitus -a -um: primogenitus ante quem nullus, unigenitus post quem nullus. Et sic dominus noster Iesus Christus fuit unigenitus et primogenitus, tam secundum matrem ^uam secundum patrem. [26] Item a gigno hec genesis, idest natura vel generatio, unde genetaliacus -a -um, idest mathemathicus. Genetaliaci quidam magi dicti sunt propter considerationes natalium dierum, quia genesim homi num per XII celi signa describunt, siderumque cursu nascentium mores et actus et eventus predicare conantur, idest quis quali signo fuerit natus, aut quem effectum habeat vite qui nascitur: hii sunt qui vulgo mathemathici vocantur. [27] Unde hoc genetaliacum -ci, idest nativitas. Genesis componitur cum archos, quod est princeps, et dicitur hic archigenes -nis, idest principalis medicus qui optime scit mederi genesi, idest nature. [28] Et hic et hec genearcha, idest princeps vel caput totius generis, et genealogus -a -um, idest de genesi loquens, sicut Matheus, unde Fortunatus 'quorum sacra explicuit serele genealogus olim'; [29] et inde hec genealogia, idest generatio vel sermo de genere, vel linea generationis. [30] Item a gigno hoc genus -ris, unde generosus -a -um, idest nobilis, boni generis; licet enim rustici genus habeant, non tamen dicuntur generosi: soli enim nobiles solent describere suas genealogias, unde ipsi soli dicuntur habere genus, et non rustici; unde et aborigines dicuntur quasi sine origine, non quia non habeant originem, sed quia eorum origo ignoratur. [31] Et generosus comparatur, unde generose -sius -me adverbium, et hec generositas -tis, idest nobilitas, pulcritudo. [32] Item a genus hic et hec generalis et hoc -le, idest universalis, et comparatur -lior -simus, unde generaliter -lius -me adverbium, et hec generalitas -tis, idest universalitas. [33] Item a genus generatim, idest per singula genera, adverbium discretivum, et hic gener -ri, idest maritus filie, qui ad augendum genus asciscitur. [34] Et hic et hec Genista -e: Geniste quidam heretici dicti sunt, quia de genere Abrahe se esse gloriantur; nam, cum in Babiloniam venisset populus Dei, plerique, relinquentes uxores suas, babiloniis mulieribus adheserunt; quidam tamen, israeliticis coniugiis tantum contenti vel ex eis geniti, dum reversi essent de Babilonia, diviserunt se ab omni populo et assumpserunt sibi hoc nomen iactantie. [35] Item a genus genero -as, et componitur congenero -as et degenero -as, idest deorsum esse vel fieri a genere, scilicet esse vel fieri degenerem; vel degenerare est denobilitare, idest facere degenerem; [36] et inde hic et hec degener -ris, qui deorsum est a genere et nobilitate, idest indecorus; regenero -as, idest iterum generare, quod fit per baptismum. Et est activum genero cum omnibus surs compositis, preter dege nero, quod est neutrum pro esse vel fieri degenerem. [37] Item a genero -as gnatus, quasi generatus, et gnata, quasi generata, unde per g scribuntur, vel potius est ibi g per protesim, sicut postea dicetur. [38] Genus componitur bigenus -a -um, qui ex duobus generibus est natus, ut mulus, et cum in, et dicitur ingenuus -a -um, nobilis qui in genere habet libertatem, non in facto, sicut libertus. Unde et Greci ingenuos eugenes vocant, quia sunt boni generis. [39] Item a gigno hec gens -tis. Gens est ab uno principio orta multitudo vel ab alia natione secundum propriam collectionem distincta, ut Grecie, Asie; dieta gens propter generationes familiarum a gignendo, sicut natio a nascendo. Gens genus nationis est vel familie, ut Iulie, Claudie. [40] Genus ad qualitatem refertur, ut pomi, pecoris; dicitur tamen genus multipliciter: dicitur enim genus multitudo aliquorum, sive collectio ab uno principio descendenti um, [41] et dicitur genus principium illius collectionis; et genus dicitur predicabile quoddam in dialectica; [42] et genus, idest sanguis vel origo, et genus maneries; et genus qualitas substantialis; et genus, idest accidens partium orationis, et forte aliis modis accipitur genus. [43] Et a gens hic et hec gentilis et hoc -le; et sunt gentiles proprie qui nec circumciduntur ut Iudei, nec baptizantur ut Christiani; unde et gentiles dicuntur quia tales existunt ut sunt geniti, sed Christiani non ita sunt ut fuerunt geniti, quia sunt baptizati. Similiter et Iudei mutantur, quia circumciduntur. [44] Et hinc gentiliter adverbium, et hec gentilitas -tis, idest collectio gentilium, vel proprietas qua aliquis dicitur gentilis; [45] et gentilicus -a -um, de gentilibus existens, vel ad gentiles pertinens. Item nota quod gens invenitur in eodem sensu in quo et gentilitas, unde illud 'quia repulistis verbum dei et indignos vos fecistis eterne vite ecce unus et convertimur ad gentes', et alibi 'in via gentium ne abieritis'. [46] Item a gens genticus
-a -um, idest gentilis, et per compositionem hic et hec et hoc bigens -tis, qui ex duabus gentibus est ortus, ut patre tusco et matre franca. [47] Item a gigno hec genitrix -cis, et componitur cum mano -as, et dicitur germanus -a -um: proprie quidem germani vel germane dicun tur qui vel que habent eandem matrem sed diversos patres, idest ab eadem genitrice manantes, sed hoc supra diligenter distinximus. [48] Et hinc quoddam genus anatum dicuntur germane, quia plus ceteris diligant et nutriant. [49] Item a gigno hec genitura -e, idest generatio vel seculi posteritas; et hoc genimen -nis, generatio vel germen; et hec gingiva, quia ibi dentes gignantur, unde gingivarius -a -um, quod ad eam pertinet. [50] Gigno vel genitus componitur cum ge, et dicitur hic et hec gigas -ntis. Et dicuntur gigantes quasi gegantes, idest de terra geniti; vel gigantes quasi gegines, idest terrigene, quia filii terre dicuntur fuisse: ge terra, gines genus esse dicitur; unde giganteus -a -um; [51] et componitur cum machia, quod est pugna, et dicitur hec gigantomachia, quod est pugna gigantium adversus deos. [52] Item gigno vel genitus componitur cum aura, et dicitur centaurus, quasi gentaurus, idest genitus ex aura; siquidem Yxion, secretarius Iunonis, eam interpellavit de concubitu, que, Consilio Iovis, formavit quandam nubem in sui speciem et eam obtulit Yxioni, quam ille putans Iunonem esse effudit semen in illam nubem, et inde nata sunt quedam monstra, in media parte homines et in media equi, et dicti sunt centauri, quasi gentauri, idest geniti ex aura. [53] Secundum historiam, Yxion primus in Grecia centum equites armatos adunavit, qui equites, cum ab indoctis primum viderentur super equos, unum animai reputati ex homine et equo, dicti sunt centauri, quasi centum armati; vel quia centum erant, et quasi aura cito volantes terram non consumebant [54] Alia fabula habet quod dum Lapytes, hostes predas abducentes insequendo, fluvium pertransirent, Pholoenses, eos videntes super equos, crediderunt idem esse equum et hominem, quia videbant in superiori parte hominem, in inferiori, scilicet aqua, equum, nec prospicientes crura hominum, nec colla equorum; et ita vocaverunt illos centauros, quod lingua eorum semihomo dicitur; [55] vel quia illi Lapytes in bello super equos ita discurrebant quod velut unum corpus equorum et hominum videretur, et inde fictum est illos esse semiferos, et vocati sunt centauri, quasi genitauri, quia, cum viderent eos ita in equis discurrentes, nec vidissent eos equos ascendentes, in aura genitos esse crediderunt. [56] Unde centaureus -a -um et hec centaurea -e, quedam herba, quia a Chirone centauro fertur reperta, eadem et limnus, quia in locis humectis nascitur, eadem et fel terre propter amaritudinem dicitur. [57] Centaurus componitur cum yppos, quod est equus, et dicitur hic yppocentaurus, idem quod centaurus, scilicet monstrum ex parte homo ex parte equus, [58] ut onocentaurus ex parte homo et ex parte asinus: nam onos asinus dicitur. [59] Item a gigno geminus -a -um, idest duplex, duo. Unde gemini dicuntur duo simul nati, et non tantum duo simul nati dicuntur gemini sed etiam plures; de geminis, uno abortivo, alter qui legitime fuerit natus vopiscus appellatur. Gemini etiam quandoque dicuntur pares, similes, equales; [60] unde gemellus -a -um diminutivum, et per compositionem hec gemellipara, que geminos parit, et gemino -as duplicare, [61] et componitur congemino -as et ingemino -as, et sunt activa simplex et composita. [62] Item a gigno -gnis hoc germen -nis, idest surculus pregnans, vel botrio qui exit a ramo vel radice turgescendo, scilicet initium floris. Et germen dicitur semen, vel dicitur a gero -ris, unde germineus -a -um, de germine existens vel ad germen pertinens, et germino -as, idest germen emittere vel producere; [63] unde hoc gramen -is potest quelibet herba dici quia germinet, sicut robur omnis ligni cutis et species, quia sit firmissima. [64] Specialiter tamen est quedam herba que nascitur ex humano sanguine, et quedam alia herba que etiam mortua recenti herba renascitur et vulgo ita vocatur; et dicitur sic, quia multum germinando multiplicetur. Vel dicitur a situ, scilicet ab agro, quia plurimum agrorum sit, unde et ipsum Greci agreste nuncupaverunt; quandoque etiam invenitur pro radice talis herbe. [65] Unde gramineus -a -um, quod totum ex gramine est vel quod pertinet ad gramen, et graminosus -a -um, quod gramine abundat, ut locus, et comparatur; [66] et gramino -as, idest gramina colligere vel gramine implere, et componitur congramino -as et degramino -as, idest gramina evellere; ingramino -as, gramine implere; et sunt neutra omnia. [67] Et a gramino gramineo -es -ui, idest esse vel fieri graminosum, et hinc graminesco inchoativum. [68] Germino componitur congermino -as, idest simul germinare, unde hic et hec congerminalis et hoc -le; hinc Augustinus De civitate Dei 'spicas coevas et congerminales rubigo interimit'; [69] progermino -as, et activa sunt simplex et composita. [70] Item a gigno et immania dieta est Germania, terra dives populis immanibus, unde, propter fecunditatem gignendorum populorum immanium, dieta est Germania. Et sunt due Germanie: superior iuxta septentrionalem oceanum, inferior circa Renum. [71] Vel dicitur Germania quasi gerens immania, quia plurimum abundant ibi immania corpora hominum et immanes nationes sevissimis durate frigoribus, que mores ex ipso celi rigore traxerunt; feroces animo sunt ibi homines, et semper indomiti, raptu venatuque viventes. [72] Horum plurime gentes varie armis, discolores habitu, linguis dissone et origine vocabulorum incerte, ut Tolosates, Amsivari, Quadi, Turingi, Marchomanni, Bruteri, Canusi, Blangiani, Tubantes, quorum immanitas barbarie etiam in ipsis vocabulis terrorem quendam signifìcat. [73] Unde germanus -a -um et hinc germanicus -a -um et hic Germanicus, quidam Cesar, quia Germaniam devicit, vel quia eo anno natus est quo pater eius Germaniam devicit. [74] Item a gigno et in componitur hic ignis, quasi non gignens, quia nil ex eo gigni possit, sed consumit cuncta que rapit. Et est proprie ignis ipsa fiamma, quod autem fovet ignem, focus: ethymologia est. [75] Et hinc hic igniculus diminutivum et hoc ignibulum, idest turibulum, et igneus -a -um, ad ignem pertinens vel de igne existens vel resplendens vel ardens; [76] et igneolus -a -um: Prudentius in libro Ymnorum (cath. 3, 186-87) 'vigor igneolus non moritur'; et ignearius -a -um, idest ignem continens, unde hoc ignearium, idest focarium, [77] et ignio -is infiammare, unde ignitus -a -um, idest inflammatus vel ardens et tunc est nomen ab igne; et comparatur -tior -simus. [78] Item ab ignio igneo -es, idest fiammate, calere; unde ignesco -is inchoativum. Ignio componitur adignio -is, idest infiammare: Macrobius De Saturnalibus'nunc hora est ut honore vestro hec mensa adigniatur'. Ignio activum est cum omnibus suis compositis. [79] Ignis componitur ignivomus -a -um, idest ignem vomens; ignicremus -a -um, idest igne crematus vel igne cremans; [80] et hic et hec segnis et hoc -ne, idest piger, et dicitur segnis quasi sine igne, inge-nio carens: se enim sine signifìcat, ut sedulus sine dolo. [81] Et comparatur -gnior -simus, unde segniter -ius -me adverbium, et hec segnities -ei et hec segnitia -e. [82] Gigno componitur progigno -is, idest procul vel ante gignere, vel progigno quasi prolem gigno, et est ethymologia; unde hic progenitor et hec progenies -ei, unde hec progeniecula -e diminutivum. [83] Et nota quod filii et nepotes non sunt progenies, quia non sunt procul geniti, sed pronepotes, et exinde sunt progenies quasi procul geniti, et ita progenies incipit a pronepotibus. [84] Sed posteritas a nepote quasi postera etas, sed, sicut inferius longe editi progenies dicuntur, ita superius proavi, abavi, atavi, tritavi progenitores vocantur, quasi procul generantes. Gigno cum omnibus suis compositis est activum.