G 26
[1] GARRIO -ris, verbosari, gaudere, blanditi, iocari. Proprie tamen est multa verba dicere, sordide loqui, [2] et hinc hic graculus, non, ut quidam dicunt, quia gregatim volent, cum sit manifestum eum ex vocis garrulitate sic nuncupari: est enim loquacissimum avium genus et vocibus importunum; [3] et hinc garrulus -a -um, quasi graculus; proprie garrulus dicitur qui vulgo verbosus appellatur, accedente letitia nec valens nec volens tacere. Et est sumptum nomen a graculis avibus que importuna loquacitate semper strepunt nec umquam quiescunt. [4] Unde hec garrulitas -tis, idest verbositas vel letitia. [5] Item a garrio hoc guttur -ris, quasi garrur, quia inde garritus procedat, unde hec gutturna -ne, idest infìrmitas gutturis que solet cum inflatione gutturis evenire; unde gutturnosus -a -um, illam habens infirmitatem. [6] Item a gutture hic gurgulio -nis, idest vermis qui comedit legumina, quia pene nichil aliud est quam guttur, quasi enim totus constat in gutture, sed hoc nomen vitiose invenitur fere semper scriptum per g, cum certum sit esse scribendum per c, scilicet curculio; sed hic error accessit propter derivationem factam a gutture: dicitur enim curculio quasi gurgulio a gutture; [7] et hinc, facta translatione, curculio dicitur priapus: cum enim est inflatus, est similis • illi vermi, totus enim videtur constare in gutture et fere nil aliud tunc videtur nisi guttur esse: Iuvenalis 'inguinibus quare detonsus curculio extat'. [8] Et a curculio hic curculiunculus -li, diminutivum, unde Plautus in Rudente 'curculiunculos minutos fabulari credas'. [9] Item a guttur hic gurgulio -nis, quedam pars in ore, cui proximum est rumen, cuius meatus ad os et nares protenditur, habens viam qua vox ad linguam transmittitur, ut possit verba collidere. [10] Item a guttur vel gurgulio hoc gurgustium, cella modica vel domus pauperum angusta, secreta, tenebrosa; vel locus tabernarum tenebrosus, ubi turpia convivia fiunt; vel ubi pisces mittuntur; vel rete piscatorum, quia in aquis curculiones deprehendere solet, unde in libro Beati Iob 'numquid implebit sagenas pelle eius et gurgustium capite piscium illius'. [11] Item a guttur hic gurges -tis, proprie locus altus et profundus in flumine, per tapinosim tamen dicitur sepe pro mari vel pro loco profundo in mari, quam tapinosim sepe solent auctores elevare per adiunctionem epiteti istius, scilicet magnus vel altus vel vastus vel consimilium: et dicitur gurges a guttur, quia est quasi guttur fluminis. [12] Unde gurgitinus -a -um, ad gurgitem pertinens, et gurgito -as, idest devorare vel implere, et componitur ingurgito -as, idest implere vel devorare, unde Plautus 'vide ut ingurgitat merum plenis faucibus'. Et est gurgito activum cum omnibus suis compositis. [13] Item a guttur gurdus -a -um, ineptus, stultus, inutilis, importunus et precipue in commestionibus recipiendis; et hic gulus -li, genus navigii pene rotundum ad modum gutturis; [14] et hic gustus -stus -stui, unus de V sensibus corporis; unde gusto -as -vi, et hinc gustito -as frequentativum: gustare est libare, quod vulgo dicitur assaiare, [15] et componitur aggusto -as, idest valde vel iuxta gustare; congusto -as, simul gustare; degusto -as -are, valde vel deorsum de aliquo gustare; pregusto -as, prelibare, ante gustare; regusto -as, iterum gustare. Gusto et eius composita neutra sunt. [16] Garrio componitur aggarrio -ris, idest valde vel iuxta garrire, vel cum garriente garrire; congarrio -ris, idest simul garrire; degarrio -ris, idest valde garrire, a garritu cessare; pregarrio -ris, pre aliis garrire; oggarrio -ris, contra garrire, contradicere; regarrio -ris, idest iterum garrire; suggarrio -ris, idest post vel parum garrire. Garrio et eius composita neutra sunt.