Tasti di scelta rapida del sito: Menu principale | Corpo della pagina | Vai alla colonna di sinistra

Colonna con sottomenu di navigazione


immagine Dante

Contenuto della pagina


-
Menu di navigazione

Uguccione da Pisa
Derivationes

F 56

[1] FUGIO -gis -gi -gitum, unde hic et hec et hoc fugax -cis, assiduus, frequens in fuga; et comparatur -cior -simus, unde fugaciter -eius -me adverbium et hec fugacitas -tis. [2] Item a fugio hec fuga -e, unde fugitivus -a -um: fugitivus nemo recte dicitur nisi qui dominum fugit, nam si parvulus puer a nutrice aut a scola discesserit, fugitivus non est. [3] Item a fuga fugo -as, idest expellere, in fugam convertere, unde fugito -as, quod potest esse frequentativum huius verbi fugo et huius fugio, unde fugito, idest frequenter fugio vel frequenter fugo. [4] Fugo componitur aufugo -as, ab se longe fugare; confugo -as, idest simul fugare; diffugo -gas, idest diversis modis vel in diversas partes fugare; defugo -as, idest de uno loco ad alium, vel valde fugare; [5] effugo -as, idest extra fugare; perfugo -as, idest perfecte fugare; prefugo -as; refugo -as, repellere. Fugo et omnia eius composita sunt activa et corripiunt hanc sillabam fusicut et fuga. [6] Item fugio componitur cum ab, et, mutata b in u, dicitur aufugio -gis, longe fugete; circumfugio -gis; confugio -gis, idest simul fugere vel ad aliquem fugere, causa securitatis et auxilium habendi, [7] unde hoc confugium et hec confugela -le, idest securitas et tutela, vel adiutorium vel locus refugii; et hic et hec confuga -ge, simul cum alio fugiens; [8] diffugio -gis, idest diversis modis vel in diversas partes fugere, unde hoc diffugium et diffugus -a -um, in diversa fugiens; defugio -is, idest valde vel deorsum vel de uno loco ad alium fugere; [9] effugio -gis, idest extra fugere, evadere vel ad aliquem fugere causa habendi auxilium, unde effugus -a -um, fugitivus vel extra fugiens, et hoc effugium -gii; [10] prefugio -gis, idest pre aliis fugere; profugio -gis, procul fugere, unde profugus -a -um; perfugio -gis, idest perfecte fugere, unde hic et hec perfuga -ge, qui de uno exercitu ad alium fugit, et hoc perfugium, tuta latebra, locus refugii; [11] refugio -gis, idest iterum vel retro fugere, vel ad aliquem fugere, causa evadendi vel habendi auxilium, unde refugus -a -um et hoc refugium, auxilium, tutela, securitas, adiutorium; [12] subterfugio -is, idest recusare, renuere; transfugio -is, idest ultra, ad alium fugere, unde hic et hec transfuga -e, qui de uno exercitu fugit ad alium. [13] Fugio activum est et habet significationem contrariam sue voci: in activa enim voce signifìcat passionem, in passiva signifìcat actionem. Idem enim est 'fugio te' quod 'fugor a te' et idem est 'fugior a te' quod 'fugo te'. [14] Item composita eius omnia sunt activa, et nullus abhorreat quod dicimus fugio esse activum, nam sic est procul dubio. Nam et auctoritas Prisciani et eius significatio et constructio hoc protestantur. Item fugio et eius composita omnia faciunt preteritum in -gi et supinum in -gitum. Item corripiunt in presenti hanc sillabam fused in preterito eam producunt.