Tasti di scelta rapida del sito: Menu principale | Corpo della pagina | Vai alla colonna di sinistra

Colonna con sottomenu di navigazione


immagine Dante

Contenuto della pagina


-
Menu di navigazione

Uguccione da Pisa
Derivationes

F 52

[1] FORMON, idest calor vel ignis, unde formus -a -um dixerunt antiqui calidum et fervens, et hoc formum, idest calida materia ferri sicut extrahitur ab igne ; [2] et hinc formidus -a -um, idest calidus, et pluraliter hii formicales -ium idest forcipes fabrorum, quia forma, idest calida, de fornace extrahunt. [3] Item a formo quod est fervens ferveo -es et fervo -is, quasi fermeo, idest bullire, scaturire, calefieri, estuare, et ponitur sepe fervere pro frequentati, sicut contra frigere pro cessare, quia cum focus aliquis frequentatur calcando videtur calefieri, sicut e contrario videtur frigere cum non frequentatur; quod autem dicitur ferveo quasi fos habeo ethimologia est ; et habent idem preteritum, scilicet fervui, sed frequentius profertur per sincopam, scilicet fervi ; [4] unde hic fervor -ris, et hoc fervorium, idest caldarium, et fervidus -a -um, calidus, iracundus, et comparatur, unde fervide -dius -sime adverbium, et hec ferviditas. [5] Item a ferveo hoc fretum, quia ferveat, et a fremendo; et est proprie fretum ipse fervor maris sed ponitur pro mari ; item fretum est angustum et quasi fluens mare, ab undarum fervore dictum, ut gaditanum, siculum ; unde Varro ait freta dieta quasi fervida, idest ferventia et motum fervoris habentia ; [6] unde fretus -a -um, fultus, tutus et impavidus, per contrarium, quia fretum reddit hominem pavidum; vel a fervore, quia fervor et ira reddit hominem impavidum ; vel potius derivabitur a fruor postea. [7] Et a fretum per compositionem transfreto -as, idest ultra fretum ire. [8] Item a ferveo hec febris, quia faciat hominem fervere, vel a frigeo sicut postea dicetur ; et hic furunculus, idest tumor surgens in acutum, sic dictus quia ferveat, quasi fervunculus, unde et grece antrax dicitur, quia sit ignitus. [9] Item a ferveo hoc fermentum -ti, idest zima, quia excrescat, unde fermentatus -a -um, unde et quidam panis dicitur fermentatus, idest fermento corruptus, et fermento -as, idest fermento corrumpere; et quia parum fermenti magnam massam paste corrumpit, ideo ponitur quandoque pro peccato, quod etiam 'parvum magnam massam virtutum corrumpit', idest mortifìcat. [10] Item a ferveo, mutata v in b, dicitur ferbeo -es -bui in eodem sensu, unde Oratius 'mea cum ferbuit ira'. [11] Et quodlibet istorum componitur conferveo, confervo, conferbeo, deferveo, defervo, deferbeo, idest valde fervere vel deorsum a fervore esse vel cessare; efferveo, effervo, efferbeo; inferveo, infervo, inferbeo, idest valde et intus fervere ; [12] et ab omnibus istis inchoativa fervesco, fervisco, ferbesco et sic in aliis. [13] Ferveo et fervo et ferbeo et eorum composita omnia sunt neutra et carent supino. [14] Item a formon quod est calor firmus -a -um, quasi cum calore, et comparatur -mior -simus, unde firme -mius -me adverbium, et hec firmitas -tis, et hec firmitudo. [15] Firmus componitur infirmus, idest non firmus, quasi non formon, idest sine calore, et comparatur -mior -simus, unde infìrme -mius -sime adverbium, et hec infirmitas -tis, et infirmor -aris, idest esse vel fieri infìrmum, unde Paulus 'quis infìrmatur et ego non infirmor'. [16] Item a firmus firmo -as, unde firmatorium quo aliquid firmatur, et hoc firmaculum pro eodem, et hoc firmamentum, quia firmum sit nec casui subiacens. [17] Firmo componitur affirmo -as; confirmo -as; infirmo -as, debilitare, falsificare, enervare. Firmo -as activum est cum omnibus suis compositis. [18] Item a formon quod est ignis vel calor formido -as, trepidare, formidinem habere, quod fit cum formum, idest sanguis, ad precordia fugiens a cute se contrahit. [19] Nam timor sanguinem gelat, qui coactus gignit formidinem, quia, ut ait Boetius in commento super cathegorias Aristotelis, cum homo penitet ex aliquo delieto, sanguis, amicus nature, quasi eooperturus delictum, tendit ad exteriora et ita fit homo rubeus; contra, cum pro aliquo timet, fugit ad interiora et ita fit homo pallidus, et hec est causa quare homo fit rubeus cum verecundatur et quare pallidus cum timet; [20] et inde hec formido -nis; formido obicitur oculis vel animo sine habita ratione et maxime parvulis sed pavor cum timiditate animi subita est, conturbans oculos —, que tamen solvitur ratione vel tempore nec constat; metus est interior motus animi subitus, sive cordis, factus ex aliqua tristi recordatione, sed timor accedens dolor mentis extrinsecus ex aliqua accidentali occasione, et est timor pro tempore, sed timiditas animi vitium sempiternum; est igitur in viro forti quandoque timor, timiditas numquam. [21] Et a formido -nis formidolus -a -um et hinc formidolosus -a -um, scilicet qui patitur formidinem, unde Sallustius 'nam aliena virtus semper est formidolosa his', idest ferens formidinem; [22] formidolosus comparatur -sior -simus, unde formidolose -sius -me et hec formidolositas -tis; [23] et nota quod formidines dicuntur penne sagittis alligate quibus venatores cervos capiunt. [24] Formido componitur reformido -as, quasi formidine retrahi.[25] Formido cum omnibus suis compositis est neutrum et absolutum et significat passionem intrinsecus natam, sed construitur tamen quandoque cum accusativo transitive, ut 'formido illum', idest timeo, unde invenitur eius passivum in tertia persona et participium preteriti temporis: Statius Achilleidos (1, 1) 'magnanimum Eacidem formidatamque Tonanti progeniem'. [26] Item a formon quod est calor hec forma -e, idest pulchritudo, pulchra dispositio; proprie calor enim sanguinem movet et sanguis pulchritudinem; [27] unde formula et formella diminutiva, et pertinent ista nomina proprie ad illa instrumenta allutariorum quibus formant subtelares; [28] et formosus -a -um, idest pulcher, cui calor sanguinis ex rubore pulchritudinem generat, et comparatur -sior -simus, unde formose -sius -me adverbium et hec formositas. [29] Item a forma hic et hec formalis et hoc -le, unde formaliter adverbium. [30] Forma componitur hic et hec conformis et hoc -me, idest unius et eiusdem forme, et inde conformiter adverbium, et hec confor mitas -tis ; [31] et hic et hec deformis et hoc -me, idest turpis, quasi deorsum a forma pulchra; item deformis ultra modum magnus, quasi deorsum a forma, scilicet iusta, unde deformiter adverbium et hec deformitas -tis; [32] et hic et hec informis et hoc -me, turpis, quasi sine forma, non quia careat omnino forma sed caret pulchra et precipua forma, et inde informiter adverbium et hec informitas; [33] et hic et hec uniformis et hoc -me, idest unius forme, unde uniformiter adverbium et hec uniformitas -tis. [34] Componitur quoque forma biformis -me, triformis -me, quadriformis -me, septiformis -me, multiformis -me, idest duarum vel trium vel quattuor vel septem vel multarum formarum; [35] et hinc biformiter et hec biformitas -tis, triformiter et hec triformitas -tis, quadriformiter et quadriformitas, septiformiter et septiformitas, et multiformiter et multiformitas. [36] Item a forma formo -as, idest instruere, alicuius forme facete; [37] et componitur conformo -as, idest simul formare vel unius forme facere vel instruere; [38] deformo -as, idest valde formare vel deorsum a forma facere; [39] informo -as, idest valde vel intus formare vel formando intromittere; [40] preformo -as, idest pre aliis formare vel ante; [41] reformo -as, idest iterum formare et proprie post lapsum a forma; [42] transformo -as, idest ultra in aliam formam mutare. Formo -as et omnia eius composita activa sunt.