A 121
[1] ALTER -a -um nomen dividuum, et inde hec alteritas -tis, idest vicissitudo, et alternus -a -um idest vicissitudinarius, unde alterne et alternatim adverbia, idest vicissitudinarie, et alterno -as verbum activum, idest mutuare, vel alternatim aliquid dicere vel facere, et etiam pro dissociare invenitur, unde verbalia; [2] et ab alter alterco -as, vel altercor -aris, idest certare, litigare, et inde verbalia; et componitur utrumque coalterco -as, et coaltercor -aris; et ab alter altrinsecus, idest aliter, et altrinsecus idest e contrario utrimque, unde Prudentius in libro Ymnorum 'respondet il le altrinsecus'; [3] et ab alter altero -as verbum activum, idest variare, facere alterum, unde alteratus -a -um, idest variatus et potest esse nomen simpliciter derivatum ab alter; alter componitur cum plica et fìt alterplex -cis, idest qui vel que est animo duplex; et cum sesqui, quod est totum, et fìt sesquialter -a -um, sesquialter numerus qui continet totum alium et alteram eius partem; [4] et cum uter et fìt alteruter -tra -trum, idest iste vel ille vel uterque, ambo, et inde alterutrum adverbium, idest mutuo, unde Iacobus 'confìtemini alterutrum peccata vestra'. Invenitur etiam alterutrim in eodem sensu. Item ab alter et plico alterplex.