Si quis autem ad senectutem processerit, statim cor eius affligitur, et caput concutitur, languet spiritus et fetet anhelitus, facies rugatur et statura curvatur, caligant oculi et vacillant articuli, nares effluunt et crines defluunt, tremit tactus et deperit actus, dentes putrescunt et aures surdescunt. Senex facile provocatur et difficile revocatur, cito credit et tarde discredit, tenax et cupidus, tristis et querulus, velox ad loquendum, tardus ad audiendum, sed non tardus ad iram, laudat antiquos et spernit modernos, vituperat presens et commendat preteritum, suspirat et anxiatur, torpet et infirmatur. Audi poetam dicentem: Multa senem circumveniunt incommoda.
Porro nec senes contra iuvenem glorientur, nec insolescant iuvenes contra senem, quia quod sumus iste fuit, erimus quandoque quod hic est.