F 32
[1] Hoc FESTUM -ti est illud lignum in summitate domus ad quod omnia diriguntur tigna et in quo conveniunt; unde hoc festum -ti pro solennitate: sicut enim ad festum lignum tigna conveniunt, sic ad festum solennitatem homines conveniunt; vel festum dicitur a feria, quasi feriatum. [2] Et hinc hoc festulum -li diminutivum, et hic et hec festalis et hoc -le, et hoc festale -lis, festum, et festus -a -um, ut 'festus dies'; et sunt festi dies tantum otii et religionis, quia in eis sola res divina fit; et nota quod festi dies dicuntur ex consuetudine, sed solennes qui ad homines pertinent, ut parentalia, ut cum quis defuncti officia expleverit dicitur solennia prestitisse. [3] Et a festus festo -as, festum celebrare, solennizare, et festivus -a -um, idest festus, unde et per translationem dicitur homo festivus, idest letus, comptus, suavis, unde festive adverbium, et festivo -as, idest festare, et hic et hec festivalis et hoc -le, et festivaliter adverbium, [4] et hec festivitas -tis, idest solennitas vel suavitas, dulcedo, ornatus, letitia, unde hec festivitacula -le; et dicitur festivitas quasi festiditas, a festis diebus, et est ethimologia, non compositionis ostensio. [5] Item a festus hic et hec festialis -lis, orator vel sacerdos per quem bellum indicatur et pax componitur, quem superius fetialem vocavimus. [6] Festus componitur infestus -a -um, idest iratus, infensus, contrarius, quasi non festus, non festivus, et comparatur -tior -mus, unde infeste -tius -me adverbium et infesto -as, molestare, adversari, infestum esse alicui, et est activum et construitur cum accusativo. [7] Item componitur festus profestus -a -um, idest dies omnino festus, et dicitur profestus quasi prorsus festus; profestus etiam dies dicitur vigilia festorum dierum, quasi prope festum vel quasi ante festum, et quilibet dies non festivus dicitur profestus, quasi longe a festo vel procul, unde Oratius in Sermonibus 'non temere odi et luce profesta'; hinc quoque Macrobius De Saturnalibus (i, 16, 3) 'dies omnes aut festos aut profestos aut intercisos vocavit'. [8] Item a festo ligno festino -as, idest accelerare; videntur enim tigna ad festum celerare, et ideo tractum est inde festinare, quasi ad festum nate, unde festinus -a -um et festinatus -a -um et festinatim adverbium, et per compositionem confestim idest statim, a con et festino -as vel a con et statim vel derivatur a confero -fers. [9] Verius tamen componitur confestim, quasi confesto, a con et festum, ad quod tigna festinant: sicut enim tigna festinant ut sint cum festo, sic et nos festinamus ut quod facere volumus sine intervallo sit confestim, quasi statim cum presentia pretereuntis rei et temporis. [10] Et vide quod festino neutrum est et absolutum; invenitur tamen cum accusativo, sed vel habebit ille accusativus vim ablativi et designabit causam, ut 'festino viam' idest per viam, vel verbum habebit in se vim alterius verbi, ut 'festino cibum' idest festinanter paro vel coquo, vel 'festino te' idest facio te festinare; unde et quandoque invenitur etiam passivum eius in tertia persona, ut 'animo cupienti nil satis festinatur'; unde festinatus -a -um participium. [11] Festino differt a propero: properat qui unumquodque mature transigit, festinat qui multa simul incipit nec perfìcit.