Tasti di scelta rapida del sito: Menu principale | Corpo della pagina | Vai alla colonna di sinistra

Colonna con sottomenu di navigazione


immagine Dante

Contenuto della pagina


-
Menu di navigazione

Uguccione da Pisa
Derivationes

F 6

[1] Hec FALERA -e, idest ornamentum equorum, sed ponitur pro ornatione aliarum rerum, ut verborum, unde falero -as, idest ornare, ut 'iste utitur verbis faleratis', idest ornatis; [2] et quia falere nil prosunt equis sed fìunt eis causa superbie reddunt enim eos pulcriores et superbos et arrogantes quadam elatione — inde est quod falera invenitur pro superbia et inani iactatione et falerare pro superbire, inaniter se iactare, unde Persius (3, 30) 'ad populum faleras; ego te intus et in cute novi'. [3] Et nota quod predicta vocabula omnia a fagin usque huc vel greca vel notha sunt, unde inveniuntur scripta sepe per ph, sepe per f; pro ph nos ponimus f quandoque; nam ph et f fere equivalent et ideo de eis et de multis aliis eiusdem litterature tractamus tractando de eis que incipiunt ab f potius quam de illis que incipiunt a p.