Tasti di scelta rapida del sito: Menu principale | Corpo della pagina | Vai alla colonna di sinistra

Colonna con sottomenu di navigazione


immagine Dante

Contenuto della pagina


-
Menu di navigazione

Uguccione da Pisa
Derivationes

E 140

[1] Hic ETHER -ris est superius elementum, scilicet ignis, et est nomen grecum; unde ethereus -a -um et hec ethra -e, idest splendor etheris, unde illud 'quem terra pontus et ethra colunt adorant predicant'. [2] Quidam tamen legunt ibi ethera, quod esse non potest; est enim ethera accusativus grecus predicti nominis, scilicet etherem vel ethera; solet tamen talis accusativus transferri in nominativum, ut cassidem vel cassida et hic et hec cassida -e; craterem vel cratera; similiter potest dici etherem vel ethera et hinc hec ethera -e et iste nominativus potest ibi esse, scilicet in predicto ymno, sed hoc qualecumque refugium potest esse miseris. [3] Ethra componitur cum fulgeo et dicitur hec fulgetra -tre, quod vulgo dicitur aeris partitus, quasi fulgens ethra; grece dicitur casma.