V
Universis et singulis Ytalie Regibus et Senatoribus alme Urbis nec
non Ducibus Marchionibus Comitibus atque Populis, humilis ytalus Dantes
Alagherii florentinus et exul inmeritus orat pacem. "Ecce nunc tempus
acceptabile", quo signa surgunt consolationis et pacis. Nam dies nova
splendescit ab ortu auroram demonstrans, que iam tenebras diuturne calamitatis
attenuat; iamque aure orientales crebrescunt; rutilat celum in labiis suis, et
auspitia gentium blanda serenitate confortat. Et nos gaudium expectatum
videbimus, qui diu pernoctitavimus in deserto, quoniam Titan exorietur
pacificus, et iustitia, sine sole quasi eliotropium hebetata, cum primum iubar
ille vibraverit, revirescet. Saturabuntur omnes qui esuriunt et sitiunt
iustitiam in lumine radiorum eius, et confundentur qui diligunt iniquitatem a
facie coruscantis. Arrexit namque aures misericordes Leo fortis de tribu Iuda;
atque ullulatum universalis captivitatis miserans, Moysen alium suscitavit qui
de gravaminibus Egiptiorum populum suum eripiet, ad terram lacte ac melle
manantem perducens. Letare iam nunc miseranda Ytalia etiam Saracenis, que
statim invidiosa per orbem videberis, quia sponsus tuus, mundi solatium et
gloria plebis tue, clementissimus Henricus, divus et Augustus et Cesar, ad
nuptias properat. Exsicca lacrimas et meroris vestigia dele, pulcerrima, nam
prope est qui liberabit te de carcere impiorum; qui percutiens malignantes in
ore gladii perdet eos, et vineam suam aliis locabit agricolis qui fructum
iustitie reddant in tempore messis. Sed an non miserebitur cuiquam? Ymo
ignoscet omnibus misericordiam implorantibus, cum sit Cesar et maiestas eius de
Fonte defluat pietatis. Huius iudicium omnem severitatem abhorret, et semper
citra medium plectens, ultra medium premiando se figit. Anne propterea nequam
hominum applaudet audacias, et initis presumptionum pocula propinabit? Absit,
quoniam Augustus est. Et si Augustus, nonne relapsorum facinora vindicabit, et
usque in Thessaliam persequetur, Thessaliam, inquam, finalis deletionis? Pone,
sanguis Longobardorum, coadductam barbariem; et si quid de Troyanorum
Latinorumque semine superest, illi cede, ne cum sublimis aquila fulguris instar
descendens adfuerit, abiectos videat pullos eius, et prolis proprie locum
corvulis occupatum. Eya, facite, Scandinavie soboles, ut cuius merito
trepidatis adventum, quod ex vobis est presentiam sitiatis. Nec seducat
alludens cupiditas, more Sirenum nescio qua dulcedine vigiliam rationis
mortificans. Preoccupetis faciem eius in confessione subiectionis, et in
psalterio penitentie iubiletis, considerantes quia "potestati resistens Dei
ordinationi resistit"; et qui divine ordinationi repugnat, voluntati
omnipotentie coequali recalcitrat; et "durum est contra stimulum calcitrare".
Vos autem qui lugetis oppressi "animum sublevate, quoniam prope est vestra
salus". Assumite rastrum bone humilitatis, atque glebis exuste animositatis
occatis, agellum sternite mentis vestre, ne forte celestis imber, sementem
vestram ante iactum preveniens, in vacuum de altissimo cadat. Non resiliat
gratia Dei ex vobis tanquam ros quotidianus ex lapide; sed velut fecunda vallis
concipite ac viride germinetis, viride dico fructiferum vere pacis; qua quidem
viriditate vestra terra vernante, novus agricola Romanorum consilii sui boves
ad aratrum affectuosius et confidentius coniugabit. Parcite, parcite iam ex
nunc, o carissimi, qui mecum iniuriam passi estis, ut Hectoreus pastor vos oves
de ovili suo cognoscat; cui etsi animadversio temporalis divinitus est indulta,
tamen, ut eius bonitatem redoleat a quo velut a puncto biffurcatur Petri
Cesarisque potestas, voluptuose familiam suam corrigit, sed ei voluptuosius
miseretur. Itaque, si culpa vetus non obest, que plerunque supinatur ut coluber
et vertitur in se ipsam, hinc utrique potestis advertere, pacem unicuique
preparari, et insperate letitie iam primitias degustare. Evigilate igitur omnes
et assurgite regi vestro, incole Latiales, non solum sibi ad imperium, sed, ut
liberi, ad regimen reservati. Nec tantum ut assurgatis exhortor, sed ut illius
obstupescatis aspectum. Qui bibitis fluenta eius eiusque maria navigatis; qui
calcatis arenas littorum et Alpium summitates, que sue sunt; qui publicis
quibuscunque gaudetis, et res privatas vinculo sue legis, non aliter,
possidetis; nolite, velut ignari, decipere vosmetipsos, tanquam sompniantes, in
cordibus et dicentes: "Dominum non habemus". Hortus enim eius et lacus est quod
celum circuit; nam "Dei est mare, et ipse fecit illud, et aridam fundaverunt
manus eius". Unde Deum romanum Principem predestinasse relucet in miris
effectibus; et verbo Verbi confirmasse posterius profitetur Ecclesia. Nempe si
"a creatura mundi invisibilia Dei, per ea que facta sunt, intellecta
conspiciuntur", et si ex notioribus nobis innotiora; si simpliciter interest
humane apprehensioni ut per motum celi Motorem intelligamus et eius velle;
facile predestinatio hec etiam leviter intuentibus innotescet. Nam si a prima
scintillula huius ignis revolvamus preterita, ex quo scilicet Argis
hospitalitas est a Frigibus denegata, et usque ad Octaviani triumphos mundi
gesta revisere vacet; nonnulla eorum videbimus humane virtutis omnino culmina
transcendisse, et Deum per homines, tanquam per celos novos, aliquid operatum
fuisse. Non etenim semper nos agimus, quin interdum utensilia Dei sumus; ac
voluntates humane, quibus inest ex natura libertas, etiam inferioris affectus
inmunes quandoque aguntur, et obnoxie voluntati eterne sepe illi ancillantur
ignare. Et si hec, que uti principia sunt, ad probandum quod queritur non
sufficiunt, quis non ab illata conclusione per talia precedentia mecum oppinari
cogetur, pace videlicet annorum duodecim orbem totaliter amplexata, que sui
sillogizantis faciem Dei filium, sicuti opere patrato, ostendit? Et hic, cum ad
revelationem Spiritus, homo factus, evangelizaret in terris, quasi dirimens duo
regna, sibi et Cesari universa distribuens, alterutri iussit reddi que sua
sunt. Quod si pertinax animus poscit ulterius, nondum annuens veritati, verba
Christi examinet etiam iam ligati; cui cum potestatem suam Pilatus obiceret,
Lux nostra de sursum esse asseruit quod ille iactabat qui Cesaris ibi
auctoritate vicaria gerebat officium. "Non igitur ambuletis sicut et gentes
ambulant in vanitate sensus" tenebris obscurati; sed aperite oculos mentis
vestre, ac videte quoniam regem nobis celi ac terre Dominus ordinavit. Hic est
quem Petrus, Dei vicarius, honorificare nos monet; quem Clemens, nunc Petri
successor, luce Apostolice benedictionis illuminat; ut ubi radius spiritualis
non sufficit, ibi splendor minoris luminaris illustret.