III
Exulanti Pistoriensi Florentinus exul inmeritus per tempora
diuturna salutem et perpetue caritatis ardorem. Eructuavit incendium tue
dilectionis verbum confidentie vehementis ad me, in quo consuluisti, carissime,
utrum de passione in passionem possit anima transformari: de passione in
passionem dico secundum eandem potentiam et obiecta diversa numero sed non
specie; quod quamvis ex ore tuo iustius prodire debuerat, nichilominus me
illius auctorem facere voluisti, ut in declaratione rei nimium dubitate titulum
mei nominis ampliares. Hoc etenim, cum cognitum, quam acceptum quamque gratum
extiterit, absque importuna diminutione verba non caperent: ideo, causa
conticentie huius inspecta, ipse quod non exprimitur metiaris. Redditur, ecce,
sermo Calliopeus inferius, quo sententialiter canitur, quanquam transumptive
more poetico signetur intentum, amorem huius posse torpescere atque denique
interire, nec non huius, quod corruptio unius generatio sit alterius, in anima
reformari. Et fides huius, quanquam sit ab experientia persuasum, ratione
potest et auctoritate muniri. Omnis namque potentia que post corruptionem unius
actus non deperit, naturaliter reservatur in alium: ergo potentie sensitive,
manente organo, per corruptionem unius actus non depereunt, et naturaliter
reservantur in alium; cum igitur potentia concupiscibilis, que sedes amoris
est, sit potentia sensitiva, manifestum est quod post corruptionem unius
passionis qua in actum reducitur, in alium reservatur. Maior et minor
propositio sillogismi, quarum facilis patet introitus, tue diligentie
relinquantur probande. Auctoritatem vero Nasonis, quarto De Rerum
Transformatione, que directe atque ad litteram propositum respicit, superest ut
intueare; scilicet ubi ait, et quidem in fabula trium sororum contemtricium in
semine Semeles, ad Solem loquens, qui nymphis aliis derelictis atque neglectis
in quas prius exarserat, noviter Leucothoen diligebat: "Quid nunc, Yperione
nate", et reliqua. Sub hoc, frater carissime, ad prudentiam, qua contra
Rhamnusie spicula sis patiens, te exhortor. Perlege, deprecor, Fortuitorum
Remedia, que ab inclitissimo phylosophorum Seneca nobis velut a patre filiis
ministrantur, et illud de memoria sane tua non defluat: "Si de mundo fuissetis,
mundus quod suum erat diligeret". [Seguiva il sonetto 'Io sono stato con Amore
insieme']