XII
[Amico Florentino]. In litteris vestris et reverentia debita et
affectione receptis, quam repatriatio mea cure sit vobis et animo, grata mente
ac diligenti animadversione concepi; et inde tanto me districtius obligastis,
quanto rarius exules invenire amicos contingit. Ad illarum vero significata
responsio, etsi non erit qualem forsan pusillanimitas appeteret aliquorum, ut
sub examine vestri consilii ante iudicium ventiletur, affectuose deposco. Ecce
igitur quod per litteras vestras meique nepotis nec non aliorum quamplurium
amicorum, significatum est michi per ordinamentum nuper factum Florentie super
absolutione bannitorum quod si solvere vellem certam pecunie quantitatem
vellemque pati notam oblationis, et absolvi possem et redire ad presens. In qua
quidem duo ridenda et male preconsiliata sunt, pater; dico male preconsiliata
per illos qui talia expresserunt, nam vestre littere discretius et consultius
clausulate nichil de talibus continebant. Estne ista revocatio gratiosa qua
Dantes Alagherii revocatur ad patriam, per trilustrium fere perpessus exilium?
Hocne meruit innocentia manifesta quibuslibet? hoc sudor et labor continuatus
in studio? Absit a viro phylosophie domestico temeraria tantum cordis
humilitas, ut more cuiusdam Cioli et aliorum infamium quasi vinctus ipse se
patiatur offerri! Absit a viro predicante iustitiam ut perpessus iniurias,
iniuriam inferentibus, velut benemerentibus, pecuniam suam solvat! Non est hec
via redeundi ad patriam, pater mi; sed si alia per vos ante aut deinde per
alios invenitur que fame Dantisque honori non deroget, illam non lentis
passibus acceptabo; quod si per nullam talem Florentia introitur, nunquam
Florentiam introibo. Quidni? nonne solis astrorumque specula ubique conspiciam?
nonne dulcissimas veritates potero speculari ubique sub celo, ni prius
inglorium ymo ignominiosum populo Florentineque civitati me reddam? Quippe nec
panis deficiet.